라틴어 문장 검색

paulo post in urbem est ingressus consul, non ab se magis enixe amovens culpam quam Tempanium meritis laudibus ferens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 442:1)
ut tamquam navale bellum tempestatibus captandis et observando tempore anni gerant, non aestus, non frigora pati possint?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 62:2)
An mediocre discrimen opinionis secuturum ex hac re putatis, utrum tandem finitimi populum Romanum eum esse putent cuius si qua urbs primum illum brevissimi temporis sustinuerit impetum, nihil deinde timeat, an hic sit terror nominis nostri ut exercitum Romanum non taedium longinquae oppugnationis, non vis hiemis ab urbe circumsessa semel amovere possit, nec finem ullum alium belli quam victoriam noverit nec impetu potius bella quam perseverantia gerat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 65:1)
neque deorum modo monita ingruente fato spreta, sed humanam quoque opem, quae una erat, M. Furium ab urbe amovere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 367:2)
sed melius visum ipsum amoveri, si posset, et Gallos, novam gentem, pace potius cognosci quam armis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 395:2)
sacra in ruina rerum nostrarum alia terra celavimus, alia avecta in finitimas urbes amovimus ab hostium oculis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 544:3)
et iam magis insignis et sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triumphum abdicatione dictaturae terror et linguam et animos liberaverat hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 174:1)
adeo amotae rei usquam nec oblatae ad tempus vestigium ullum erat, sed ita omnia constanti tranquilla pace ut eo vix fama belli perlata videri posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 273:1)
inde eos nec sua religio nec verecundia deum arcuisse dicitur sed vox horrenda edita templo cum tristibus minis, ni nefandos ignes procul delubris amovissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 344:1)
capta amplius duo milia hominum, minus duo milia circa muros caesa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 533:3)
- nam et liberam Minuci temeritatem se suo modo captaturum et sollertiae Fabi dimidium virium decessisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 340:1)
locum se concilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris Romanis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 250:1)
Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem insignis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice et donis donatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 284:1)
qui ante captas Syracusas aut non desciverant aut redierant in amicitiam, ut socii fideles accepti cultique;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 597:3)
eam praeter arcem vi cepit - et Oeniadas Nasumque Acarnanum captas Aetolis contribuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 348:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION