라틴어 문장 검색

" Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장17)
Eleazarus quidam, unus de primoribus scribarum, vir iam aetate provectus et aspectu faciei decorus, aperto ore compellebatur carnem porcinam manducare.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장18)
Contigit autem et septem fra tres una cum matre apprehen sos compelli a rege attingere contra fas carnes porcinas, flagris et nervis cruciatos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장1)
ita ut de oculis impii vermes scaturirent, ac viventis in doloribus et maeroribus carnes eius diffluerent, illiusque odore totus exercitus gravaretur propter putredinem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장9)
Nonne, o terrena animalia, consideratis quibus qui praesidere uideamini?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:7)
Uos quoque, o terrena animalia, tenui licet imagine uestrum tamen principium somniatis uerumque illum beatitudinis finem licet minime perspicaci qualicumque tamen cogitatione prospicitis, eoque uos et ad uerum bonum naturalis ducit intentio et ab eodem multiplex error abducit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:1)
— Ut in animalibus, inquit, cum in unum coeunt ac permanent anima corpusque id animal uocatur, cum uero haec unitas utriusque separatione dissoluitur interire nec iam esse animal liquet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:18)
— Si animalia, inquam, considerem, quae habent aliquam uolendi nolendique naturam, nihil inuenio quod nullis extra cogentibus abiciant manendi intentionem et ad interitum sponte festinent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:2)
Adeo haec sui caritas non ex animali motione, sed ex naturali intentione procedit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:21)
Quam uariis terras animalia permeant figuris!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 1:1)
Item, si mundus esset aeternus, tunc generatio animalium et plantarum et corporum simplicium esset aeterna;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 8:1)
Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium188)
tum caro adsumenda est, quae assa optima aut elixa est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 2장35)
Ei tempori aptissima sunt et caro et holus, potio quam dilutissima, ut et sitim tollat nec corpus incendat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장140)
frigida lavatio, caro assa, frigidi cibi vel qui refrigerent.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장141)

SEARCH

MENU NAVIGATION