라틴어 문장 검색

quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla, caerula quot bacas Palladis arbor habet, litore quot conchae, tot sunt in amore dolores;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 65:3)
dixit, et e myrto (myrto nam vincta capillos constiterat) folium granaque pauca dedit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 11:4)
nec quot apes Hyblae, nec quot in Alpe ferae, nec mihi tot positus numero conprendere fas est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 31:1)
nec densum foliis buxum fragilesque myricae, nec tenues cytisi cultaque pinus abest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 144:2)
haec dea non stabili, quam sit levis, orbe fatetur, quae summum dubio sub pede semper habet, quolibet est folio, quavis incertior aura:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 321)
flebat Aristaeus, quod apes cum stirpe necatas viderat inceptos destituisse favos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권210)
"repares arte, requiris, apes?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권218)
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis, adde, quod arcana fieri novus ignis in aede dicitur, et vires flamma refecta capit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권76)
diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olim amisso dubiae rege vagantur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권362)
aeriferae comitum concrepuere manus, ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae, quosque movent sonitus aera, sequuntur apes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권488)
"roscida cum primum foliis excussa pruina est, et variae radiis intepuere comae, conveniunt pictis incinctae vestibus Horae inque leves calathos munera nostra legunt."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권118)
"prima Therapnaeo feci de sanguine florem, et manet in folio scripta querella suo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권122)
Blaesus cognomine , Cyrae , Orbis in innumeris inveniare locis . Inque tuis opifex , vati quod fecit Achaeo , Noxia luminibus spicula condat apis . Fixus et in duris carparis viscera saxis , Ut cui Pyrrha sui filia fratris erat . Ut puer Harpagides referas exempla Thyestae ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 25:2)
croceum pro corpore florem inveniunt, foliis medium cingentibus albis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 50:6)
nunc perlucenti circumdata corpus amictu mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION