라틴어 문장 검색

Huius incommodum et artes bonae discutiunt et amicitiae eorum, qui apud aliquem potentem potentes sunt, quibus adplicari expediet, non inplicari, ne pluris remedium quam periculum constet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 105 5:2)
si vetus et exesa est, si infirma gracilisque, aut non recipiet surculum aut non alet nec adplicabit sibi nec in qualitatem eius naturamque transibit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 112 2:2)
Haec disputamus attractis superciliis, fronte rugosa ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 26:3)
et hoc ipsum, non ut scribas, sed ut sentias, ut illa, quae senseris, magis adplices tibi et velut signes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 1:3)
subripit, sollicitat, adtrahit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 8:11)
"attrahite,"
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 1:11)
itaque et quaestionum numerum minuebat et locos numquam adtrahebat;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 9:3)
atqui quid interest conuiuium in forum an forum in conuiuium adtrahas?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 8:6)
et haec ipsa non verniliter nec ea figura, qua quidam reiciunt, quae magis ad se volunt adtrahere.
(세네카, 행복론, Liber II 43:6)
ad ultimum audacem iuventam frugalitati, pudori, moribus bonis, si parum sequitur, coactam applicant.
(세네카, 행복론, Liber VI 114:3)
Dum nemo ex animi sui sententia suadet dissuadetque, sed adulandi certamen est et unum amicorum omnium officium, una contentio, quis blandissime fallat, ignoravere vires suas, et, dum se tam magnos, quam audiunt, credunt, attraxere supervacua et in discrimen rerum omnium perventura bella, utilem et necessariam rupere concordiam, secuti iram, quam nemo revocabat, multorum san- guinem hauserunt fusuri novissime suum ;
(세네카, 행복론, Liber VI 145:1)
illis quoque, quas aliqua depravavit causa, adminicula, quibus derigantur, applicant;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 33:4)
Ille nepotem suum - quamquam illic omnibus omne cognatum est - applicat sibi nova luce gaudentem et vicinorum siderum meatus docet, nec ex coniectura sed omnium ex vero peritus in arcana naturae libens ducit ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:2)
Quosdam unius verbi contumelia non aequo animo lata in exilium proiecit, et qui levem iniuriam silentio ferre noluerant, gravissimis malis obruti sunt, indignatique aliquid ex plenissima libertate deminui servile in sese adtraxerunt iugum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 78:1)
Proximis adplicatur omne quod tenerum est et in eorum similitudinem crescit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 115:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION