라틴어 문장 검색

Lunae descendit imago carminibus deducta meis, trepidusque furentes flectere Phoebus equos revoluto cogitur orbe.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:24)
. . | Iam reliqui revolutam passimque per totum effusam pavimentum collegerant fabam, orbatique, ut existimo, duce redierant in templum, cum ego praeda simul atque [hac] vindicta gaudens post lectum occisum anserem mitto vulnusque cruris haud altum aceto diluo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:13)
Adversus altos Sisyphus montes agit Saxum labore summo, quod de vertice Sudore semper irrito revolvitur, Ostendit hominum sine fine esse miserias.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Sensum aestimandum esse non verba.2)
mox imaginatus est venisse Neronem, in toro resedisse, prompsisse primum librum quem de sceleribus eius ediderat, cumque ad extremum revolvisse;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 5 5:3)
Incredibile, tam verum tamen quam priora, delphinum gestatorem collusoremque puerorum in terram quoque extrahi solitum, harenisque siccatum, ubi incaluisset in mare revolvi.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 8:1)
Itaque, quamvis eidem talia crimina applicarentur, nihil decernendum putavi, donec te consulerem de eo, quod mihi constitutione tua dignum videbatur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 4:1)
ecce boves illuc Erytheidas applicat heros emensus longi claviger orbis iter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권310)
utque piger pandi tergo residebat aselli, applicat hunc ulmo corticibusque cavis, constitit ipse super ramoso stipite nixus atque avide trunco condita mella petit, milia crabronum coeunt et vertice nudo spicula defigunt oraque sima notant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권491)
principiumque sui generis revolutaque quaerens saecula cognatos venit adusque deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권30)
Numa visa revolvit et secum ambages caecaque iussa refert, expedit errantem nemori gratissima coniunx et dixit
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권458)
Forte petens Delum Chiae telluris ad oras applicor et dextris adducor litora remis, doque leves saltus udaeque inmittor harenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:9)
Applicat hic umeros ad magnae saxa columnae, tutaque terga gerens adversaque in agmina versus sustinet instantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 13:7)
Quo simul adscendit frenataque colla draconum permulsit manibusque leves agitavit habenas, sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe despicit et Threces regionibus applicat angues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 14:1)
Supremumque "vale," quod iam vix auribus ille acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 6:7)
- Quid in ista revolvor?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION