라틴어 문장 검색

Et domus Herculei custos Pinaria sacri Quidam enim aram Maximam, cum vicino conflagraret incendio, liberatam a Pinariis ferunt, et ideo sacri custodem domum Pinariam dixisse Virgilium.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 12:2)
et Cornelius Balbus Ἐξηγητικῶν libro octavo decimo ait apud aram Maximam observatum ne lectisternium fiat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 16:4)
Varro ait Graecum hunc esse morem, quia sive ipse sive qui ab eo relicti aram Maximam statuerunt Graeco ritu sacrificaverunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:4)
Idcirco enim hoc fieri dicit, quia ara Maxima ante adventum Aeneae in Italia constituta est, qui hunc ritum velandi capitis invenit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 17:6)
Hyginus enim de proprietatibus deorum, cum de astris ac de stellis loqueretur, ait oportere his volucres immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VIII. 4:3)
Excessere omnes adytis arisque relictis Di quibus imperium hoc steterat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 1:1)
Excessere omnes adytis arisque relictis Di, et ut tutelares designaret, adiecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 14:2)
Quando enim diceret, Caelicolum regi mactabam in litore taurum si sciret taurum immolari huic deo vetitum, aut si didicisset quod Atteius Capito conprehendit?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:1)
Itaque Iovi tauro verre ariete immolari non licet.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 3:3)
Labeo vero sexagesimo et octavo libro intulit nisi Neptuno Apollini et Marti taurum non immolari.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:1)
Ecce pontifex tuus quid apud quas aras mactetur ignorat, cum vel aedituis haec nota sint et veterum non tacuerit industria.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 4:2)
Quibus deorum tauro immoletur, si vis cum Virgilio communicare, ipse te docebit:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 5:2)
At hic vester, flamen et pontifex et omnia, tam quid immoletur quam quid libetur ignorat, et, ne non ubique in libando pari errore sit devius, in octavo ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:1)
In mensam laeti libant, divosque precantur cum non in mensam sed in aram secundum morem libare debuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:2)
In Papiriano enim iure evidenter relatum est arae vicem praestare posse mensam dicatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION