라틴어 문장 검색

Eaedemque faeciniae, quod plus quam ceterae faecis adferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 14:4)
Nisi mature lectae pluviis ventisque et apibus adferunt praedam, quarum vocabulo propter hanc populationem cognominantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 18:4)
Utraque candidi musti alterna vice annorum plus aut minus adferunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 23:4)
quod etsi satis fecundas scio, nondum tamen de bonitate vini, quod adferunt, iudicare potui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 28:2)
dum tamen antiquissimum sit considerare ne vitis, ex qua is sumitur, ancipitem floris habeat eventum, ne difficulter acinus ingrandescat, ne aut praecoquem aut serae maturitatis fructum adferat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 3:3)
sed proposuimus docere vineas eius modi conserere, quae nec minus uberes fructus praedictis generibus adferant, et sint pretiosi saporis, velut Aminei, vel certe non procul ab eo gustu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 7장 2:2)
Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si plurimum adferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 4:1)
Itaque custodiemus ut e praedictis locis, quos umeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen quae attulisse fructum antea animadverterimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 5:1)
Nos autem primo rationem secuti, nunc etiam longi temporis experimentum, non aliud semen eligimus, nec frugiferum esse ducimus nisi quod in parte genitali fructum attulerit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 8:1)
sed et illud maxime profiteor, palmitem quamvis frugifera parte enatum, si fructum non attulerit, ne vim quidem fecunditatis habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 14:2)
Itaque ut ad consuetudinem agricolarum revertar, eiusmodi surculos, qui nihil attulerint,spadones appellant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 15:1)
Si modo longi temporis observatione comperimus, quod certe comperimus, eum malleolum, qui quattuor uvas tulerit, deputatum et in terram depositum, a fecunditate materna sic degenerare ut interdum singulis, non numquam etiam binis uvis minus adferat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 19:1)
Quod si ita est, nihil dubium est multo magis ab his improbatum esse etiam illum palmitem, qui frugifero loco natus fructum non attulisset.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:3)
nonnulla etiam, quae pertinaciter vixerunt, minus fecundas materias adferunt, siquidem e duro quae pullulant omnium confessione pampinaria saepissime fructu carent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 11장 3:3)
Nec dubium quin sit horum virgultorum natura talis ut quanto maturius detonsa sint, plus materiae, quanto serius, plus fructus adferant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 23장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION