라틴어 문장 검색

nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 136:11)
ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de voluptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 4:1)
si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat statuatque nihil esse melius in vite quam se.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 52:3)
sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re concinebat, verbis discrepare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:5)
Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 70:1)
ista enim flagitia Democriti sive etiam ante Leucippi, esse corpuscula quaedam levia alia aspera, rutunda alia, partim autem angulata et hamata, curvata quaedam et quasi adunca, ex iis effectum esse caelum atque terram nulla cogente natura sed concursu quodam fortuito - hanc tu opinionem C. Vellei usque ad hanc aetatem perduxisti, priusque te quis de omni vitae statu quam de ista auctoritate deiecerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 66:2)
quid enim attinet, cum una facies sit, plura esse nomina?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 84:6)
neque enim attinet naturae repugnare nec quicquam sequi, quod assequi non queas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 142:3)
Nam quod ad Phalarim attinet, perfacile iudicium est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 38:1)
sed hic quoque communis ad eandem similitudinem est perducendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:3)
Et quoniam, quod saepe iam dixi, tribus rebus homines ad nostram sententiam perducimus, aut docendo aut conciliando aut permovendo, una ex tribus his rebus res prae nobis est ferenda, ut nihil aliud nisi docere velle videamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 310:1)
Qui sit autem oratori memoriae fructus, quanta utilitas, quanta vis, quid me attinet dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 355:1)
Quo etiam sapientiorem Socratem soleo iudicare, qui omnem eius modi curam deposuerit eaque, quae de natura quaererentur, aut maiora, quam hominum ratio consequi posset, aut nihil omnino ad vitam hominum adtinere dixerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 25:8)
M. quidem Valerium Corvinum accepimus ad centesimum annum perduxisse, cum esset acta iam aetate in agris eosque coleret, cuius inter primum et sextum consulatum sex et quadraginta anni interfuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 77:2)
nam quanta sit in Quinto fratre meo comitas, quanta iucunditas, quam mollis animus et ad accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te qui ea nosti scribere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 17 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION