라틴어 문장 검색

neminem cum ipso sociare sermonem postea ausurum, vivendum esse in solitudine velut ferae bestiae terrenti alias timentique.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 8:2)
Erat prope continuus caeli fragor, et passim cadentium fulminum species visebatur, attonitisque auribus stupens agmen nec progredi nec consistere audebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 5:1)
Nec cunctatus Eurylochus non ex toto domum suam aversari deos dixit, quia frater ipsius, quam quam impium facinus ausus foret, tamen et paenitentiam eius ageret et per se potissimum profiteretur indicium:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 6장 27:1)
"Sed quid ego mirer istum crudelitatem mihi obiecisse, qui avaritiam exprobrare ausus sit?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 2:20)
Quippe ne epulantes quidem et sopitos mero adgredi ausus est hostis haud secus bacchantium ululantiumque fremitu perterritus, quam si proeliantium clamor esset auditus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 21:2)
Tandem universa contione effusius flente Соеnus ausus est cunctantibus ceteris propius tribunal accedere significans se loqui velle.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 3장 4:1)
cum illе rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 1:2)
Nam cum unum procul tot manas peterent, nemo tamen auderet propius accedere, missilia ramis plura quam clipeo incidebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 5:1)
Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit manu provocans hostes, si quis congredi auderet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 13:1)
Namque periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 21:3)
Miles nec egredi in terram nec in nave subsistere audebat identidem praesentibus graviora, quae sequerentur, expectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 23:1)
numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem aut optassent reverti aut credidissent reversurum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 8:2)
insulam ostio amnis obiectam auro abundare, inopem equorum esse - singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 13:2)
Desiluit deinde frendens de tribunali et in medium armatorum agmen se inmisit, notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripuit nec ausos repugnare XIII adservandos custodibus corporis tradidit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 24:1)
Quis crederet saevam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu, etiam cum ad supplicium videret trahi nihilo ausos graviora quam ceteros?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION