라틴어 문장 검색

Proinde faventibus dis trade eum praeceptori, a quo mores primum mox eloquentiam discat, quae male sine moribus discitur.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 7:1)
Itaque has recitandi causas sequor, primum quod ipse qui recitat aliquanto acrius scriptis suis auditorum reverentia intendit;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 3 8:1)
Orationi enim et carmini parva gratia, nisi eloquentia est summa:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 4:1)
Gratulatus sum optimae matri, gratulatus et fratri, qui ex auditorio illo non minorem pietatis gloriam quam ille alter eloquentiae retulit:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 17 5:1)
Itaque Iulius Candidus non invenuste solet dicere, aliud esse eloquentiam aliud loquentiam.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 5:1)
Nam eloquentia vix uni aut alteri, immo - si M. Antonio credimus - nemini, haec vero, quam Candidus loquentiam appellat, multis atque etiam impudentissimo cuique maxime contigit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 5:2)
Nam ut quasdam artes ita eloquentiam nihil magis quam ancipitia commendant.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 3:1)
Nec nunc ego me his similia aut dixisse aut posse dicere puto - non ita insanio -, sed hoc intellegi volo, laxandos esse eloquentiae frenos, nec angustissimo gyro ingeniorum impetus refringendos.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 7:2)
excitat auditor studium, laudataque virtus crescit, et inmensum gloria calcar habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 215)
ea eloquentia est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 358)
dulcia sunto et quocumque volent animum auditoris agunto.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 4:2)
semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit et quae desperat tractata nitescere posse relinquit atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 5:11)
non ego, nobilium scriptorum auditor et ultor, grammaticas ambire tribus et pulpita dignor.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1919)
ergo non satis est risu diducere rictum auditoris;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Suam de Lucilio iudicium tuetur, et egregia scribendarum satyrarum praecepta aspergit.6)
nam ceteri fere, qui artem orandi litteris tradiderunt, ita sunt exorsi, quasi perfectis omni alio genere doctrinae summam in eloquentia manum imponerent, sive contemnentes tanquam parva, quae prius discimus, studia, sive non ad suum pertinere officium opinati, quando divisae professionum vices essent, seu, quod proximum vero, nullam ingenii sperantes gratiam circa res etiamsi necessarias procul tamen ab ostentatione positas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION