라틴어 문장 검색

is Euander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestae reum caedis excitus postquam facinus facinorisque causam audivit, habitum formamque viri aliquantum ampliorem augustioremque humana intuens, rogitat qui vir esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 79:1)
quae ita sancta generi agresti fore ratus si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset cum cetero habitu se augustiorem, maxime lictoribus duodecim sumptis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 87:2)
bis deinde post Numae clausus fuit, semel T. Manlio consule post Punicum primum perfectum bellum, iterum, quod nostrae aetati di dederunt ut videremus, post bellum Actiacum ab imperatore Caesare Augusto pace terra marique parta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 204:1)
ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, iam fragor tectorum quae diruebantur ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque ex distantibus locis ortus velut nube inducta omnia impleverat, raptim quibus quisque poterat elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleverat vias, et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas, vocesque etiam miserabiles exaudiebantur mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent ac velut captos relinquerent deos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 310:1)
non quidquid patrum plebisque est, consules, tribunos, deos hominesque omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere, liberare ac pacare augustissimam illam domum optimi maximi decuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 187:1)
qui eorum curules gesserant magistratus, ut in fortunae pristinae honorumque ac virtutis insignibus morerentur, quae augustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, ea vestiti medio aedium eburneis sellis sedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 449:1)
adeo haud secus quam venerabundi intuebantur in aedium vestibulis sedentes viros praeter ornatum habitumque humano augustiorem maiestate etiam quam voltus gravitasque oris prae se ferebat simillimos dis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 455:1)
ibi in quiete utrique consuli eadem dicitur visa species viri maioris quam pro humano habitu augustiorisque, dicentis ex una acie imperatorem, ex altera exercitum Deis Manibus Matrique Terrae deberi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 70:1)
ipse incinctus cinctu Gabino, armatus in equum insiluit ac se in medios hostes immisit, conspectus ab utraque acie, aliquanto augustior humano visu, sicut caelo missus piaculum omnis deorum irae, qui pestem ab suis aversam in hostes ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 129:2)
itaque ergo prima Romanis inita provinciarum, quae quidem continentis sint, postrema omnium nostra demur aetate ductu auspicioque Augusti Caesaris perdomita est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 185:1)
fanum ibi augustum Apollinis et oraculum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 141:1)
templum augustissimum regionis eius, quod non Pyrrhus, non Hannibal violassent, violare parum habuisse, nisi detexisset foede ac prope diruisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 28:1)
tribus nunc locis cum Perseo foedus incisum litteris esse, uno Thebis, altero ad Delium, augustissimo et celeberrimo in templo, tertio Delphis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 127:1)
Item generibus aliis constituuntur aedes ex isdem symmetriis ordinatae et alio genere dispositiones habentes, uti est Castoris in circo Flaminio et inter duos lucos Veiovis, item augustius Nemori Dianae columnis adiectis dextra ac sinistra ad umeros pronai.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장13)
hic socium summo cum Iove nomen habet, sancta vocant augusta patres, augusta vocantur templa sacerdotum rite dicata manu;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권341)

SEARCH

MENU NAVIGATION