라틴어 문장 검색

tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 153:2)
quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis stratisve ariete muris aut arce vi capta clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 308:1)
plurimo igitur clamore inde ad tantae rei miraculum orto excitos reges, et cum quidam familiarium aquam ad restinguendum ferret, ab regina retentum, sedatoque eam tumultu moveri vetuisse puerum donec sua sponte experrectus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 408:1)
Tanaquil inter tumultum claudi regiam iubet, arbitros eicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 422:3)
a quo facessere iussa ex tanto tumultu, cum se domum reciperet pervenissetque ad summum Cyprium vicum, ubi Dianium nuper fuit, flectenti carpentum dextra in Urbium clivum ut in collem Esquiliarum eveheretur, restitit pavidus atque inhibuit frenos is qui iumenta agebat, iacentemque dominae Servium trucidatum ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 492:1)
et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:3)
ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitude pavorem ac tumultum facit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 611:1)
inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus, quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 618:1)
consules ad deprehendendos legatos coniuratosque profecti domo sine tumultu rem omnem oppressere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 40:1)
Herminius ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis versisque in Lucretium Etruscis terga caedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 119:1)
non iam foro se tumultus continet sed passim totam urbem pervadit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 246:3)
tumultus enim fuit verius quam bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 272:2)
cuius fama haud procul iam ab Aricia visi tanto tumultu concivit Romanos ut nec consuli ordine patres nec pacatum responsum arma inferentibus arma ipsi capientes dare possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 276:2)
Fabius deinde ad crescentem tumultum iam metu seditionis collega concedente, cum silentium classico fecisset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 504:2)
tumultus e castris et in urbem penetrat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 587:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION