라틴어 문장 검색

Filius huic iuxta Lausus, quo pulchrior alter non fuit excepto Laurentis corpore Turni, Lausus, equum domitor debellatorque ferarum, ducit Agyllina nequiquam ex urbe secutos mille viros, dignus, patriis qui laetior esset imperiis et cui pater haud Mezentius esset.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 27:2)
ut fera, quae densa venantum saepta corona contra tela furit seseque haud nescia morti inicit et saltu supra venabula fertur, haud aliter iuvenis medios moriturus in hostis inruit et, qua tela videt densissima, tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:8)
Inde ferarum vastatorem Amycum, quo non felicior alter ungere tela manu ferrumque armare veneno, et Clytium Aeoliden et amicum Crethea Musis, Crethea Musarum comitem, cui carmina semper et citharae cordi numerosque intendere nervis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 27:9)
Adveniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus, cum fera Karthago Romanis arcibus olim exitium magnum atque Alpes immittet apertas:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 1:7)
alitibus linquere feris aut gurgite mersum unda feret piscesque impasti volnera lambent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 23:10)
"Silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 25:12)
non illa feris incognita capris gramina, cum tergo volucres haesere sagittae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:2)
certum est in silvis, inter spelaea ferarum malle pati, tenerisque meos incidere amores arboribus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA X.46)
tum laqueis captare feras et fallere visco inventum et magnos canibus circumdare saltus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:10)
fugere ferae et mortalia corda per gentis humilis stravit pavor;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 12:10)
illic saltus ac lustra ferarum et patiens operum exiguoque adsueta iuventus, sacra deum sanctique patres;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 22:5)
Omne adeo genus in terris hominumque ferarumque, et genus aequoreum, pecudes pictaeque volucres, in furias.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:1)
Hic quondam morbo caeli miseranda coorta est tempestas totoque autumni incanduit aestu et genus omne neci pecudum dedit, omne ferarum, corrupitque lacus, infecit pabula tabo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:1)
Hinc pecudes, armenta, viros, genus omne ferarum, quemque sibi tenues nascentem arcessere vitas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 10:3)
Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION