라틴어 문장 검색

ubi spectaculi tempus venit deditaeque eo mentes cum oculis erant, ex composito orta vis, signoque dato iuventus Romana ad rapiendas virgines discurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 103:1)
iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 152:4)
sed quia in civitate bellicosa plures Romuli quam Numae similes reges putabat fore iturosque ipsos ad bella, ne sacra regiae vicis desererentur, flaminem Iovi adsiduum creavit insignique eum veste et curuli regia sella adornavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 211:1)
priusquam inde digrederentur, roganti Mettio, ex foedere icto, quid imperaret, imperat Tullus uti iuventutem in armis habeat:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 268:1)
unde cum pigritia militandi oreretur, nulla tamen ab armis quies dabatur a bellicoso rege, salubriora etiam credente militiae quam domi iuvenum corpora esse, donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 329:2)
iuvenis evasit vere indolis regiae, nec, cum quaereretur gener Tarquinio, quisquam Romanae iuventutis ulla arte conferri potuit, filiamque ei suam rex despondit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 410:3)
sequitur et cetera iuventus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 610:2)
erant in Romana iuventute adulescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque adulescentium Tarquiniorum, adsueti more regio vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 27:1)
Larcium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare hostis praetereat, inde se obicere ne sit ad flumen reditus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 117:2)
hoc tibi iuventus Romana indicimus bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 132:1)
trecenti coniuravimus principes iuventutis Romanae, ut in te hac via grassaremur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 136:2)
eo anno Romae, cum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium fuit, parvaque ex re ad rebellionem spectare videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 188:1)
recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes vidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 220:1)
multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iuventute fractos spiritus esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 388:2)
memini quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac urbe commissum sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 404:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION