라틴어 문장 검색

ut vero vestem quoque sanguine tinctam repperit, una duos inquit nox perdet amantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:2)
Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, quantaque vitarit narrare pericula gestit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:1)
Quae radio stantis percurrens stamina telae "vulgatos taceo" dixit "pastoris amores Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira contulit in saxum (tantus dolor urit amantes). Nec loquor, ut quondam naturae iure novato ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 28:2)
At Venus, inmeritae neptis miserata labores, sic patruo blandita suo est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 49:5)
Ut stetit, "o" dixit "non istis digna catenis, sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, pande requirenti nomen terraeque tuumque, et cur vincla geras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 68:2)
Iam tempora Titan quinque per autumnos repetiti duxerat anni, cum blandita viro Procne "si gratia" dixit "ulla mea est, vel me visendam mitte sorori, vel soror huc veniat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:7)
Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam verrit humum pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:3)
posses ignoscere amanti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 5:5)
Sed tamen afueram, sed et haec erat unde redibam, criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 58:22)
Doleo, quod Minos hostis amanti est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 6:17)
Credit amans, venerisque novae perterrita fama indulsit primo lacrimis flendoque dolorem diffudit miseranda suum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 13:3)
"Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem, hanc tibi mittit amans:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:1)
Tu servare potes, tu perdere solus amantem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 46:8)
Protinus inpressa signat sua crimina gemma, quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor), deque suis unum famulis pudibunda vocavit et pavidum blandita "fer has, fidissime, nostro" - dixit, et adiecit longo post tempore "fratri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 47:2)
Et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae debueram praesensque meos aperire furores (vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 49:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION