라틴어 문장 검색

Tu postquam conversus es ad spectandum opera quae fecerunt manus tuae, vidisti quod omnia essent bona valde;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:3)
Itaque merito religioni donatur tanquam fidissima ancilla:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:13)
hoc nimirum quod agitur, propter excellentem in ipso boni naturam, manifeste a Deo esse, qui author boni, et pater luminum est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 224:2)
Haec vero cum in usum venerint, solida tum demum spes merito affulserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 254:5)
Quod si nos omnia perfecissemus et plane absolvissemus, nec alios in partem et consortium laborum subinde vocaremus, etiam ab hujusmodi verbis abstinuissemus, ne acciperentur in praedicationem meriti nostri.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 319:4)
Illud enim de omnibus mundanis bonis dici potest, ingenio, fortitudine, viribus, forma, divitiis, luce ipsa, et reliquis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 328:3)
Veluti, quod quo communius est bonum quod appetitur, eo motus est fortior ut motus nexus, qui respicit communionem universi, fortior est motu gravitatis, qui respicit communionem densorum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 473:2)
Quae itaque ad illorum exclusionem faciunt, merito haberi possint pro polychrestis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:3)
Etenim et fortuna et merita tua praecelluerunt, et videris ea plantasse, quae sint duratura.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, Praefatio 3:2)
Grande prorus sonabat Seneca more Stoicorum cum diceret bona rerum secundarum optabilia, adversarum mirabilia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:2)
Aeternitas sobolis etiam brutis communis est, sed illa memoriae, meritorum, et operum, propria est hominibus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:6)
Certe praestantissima (ut alibi diximus) in usum reipublicae opera et merita a viris profecta sunt prole carentibus, qui tam affectu quam fortunis rempublicam connubio sibi iunxerunt et dotarunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:4)
Mulieres castae sunt plerunque superbae et protervae, merito pudicitiae suae elatae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:23)
Debiti autem solutioni nemo invidet, sed largitioni supra meritum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:4)
Illud tamen observatione dignum est, personis indignis sub primum honoris sui ascensum maxime invideri, postea vero minus, ubi contra personae dignae et meritis insignes invidiam tum demum experiuntur, postquam fortunae eorum diutius duraverint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION