라틴어 문장 검색

relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.
(카이사르, 내란기, 2권 20:14)
Ipse eis navibus, quas M.
(카이사르, 내란기, 2권 21:13)
Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus III comparatis, ex quibus duas familiaribus suis attribuerat, unam ipse conscenderat nactus turbidam tempestatem profectus est.
(카이사르, 내란기, 2권 22:3)
Hunc conspicatae naves, quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:4)
Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:5)
Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt.
(카이사르, 내란기, 2권 22:6)
Attius reficiendas huius belli causa curaverat, veritus navium multitudinem ex alto refugerat appulsaque ad proximum litus trireme constrata et in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat.
(카이사르, 내란기, 2권 23:7)
Reliquae Caesaris naves eius fuga se Adrumetum receperunt.
(카이사르, 내란기, 2권 23:10)
Curio Marcium Uticam navibus praemittit;
(카이사르, 내란기, 2권 24:1)
Erant, qui censerent de tertia vigilia in castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur.
(카이사르, 내란기, 2권 30:4)
An paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim?
(카이사르, 내란기, 2권 32:26)
Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur.
(카이사르, 내란기, 2권 43:2)
Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant.
(카이사르, 내란기, 2권 43:3)
Horum fuga navium onerariarum magistros incitabat;
(카이사르, 내란기, 2권 43:7)
Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent.
(카이사르, 내란기, 2권 44:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION