라틴어 문장 검색

"omnia tunc florent, tunc est nova temporis aetas, et nova de gravido palmite gemma tumet, et modo formatis operitur frondibus arbor, prodit et in summum seminis herba solum, et tepidum volucres concentibus aera mulcent, ludit et in pratis luxuriatque pecus, tum blandi soles, ignotaque prodit hirundo et luteum celsa sub trabe figit opus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권76)
verba placent et vox, et quod corrumpere non est, quoque minor spes est, hoc magis ille cupit, iam dederat cantus lucis praenuntius ales, cum referunt iuvenes in sua castra pedem, carpitur adtonitos absentis imagine sensus ille.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권484)
fessa resedit humo ventosque accepit aperto pectore, turbatas restituitque comas, dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae fecerunt somnos et leve murmur aquae, blanda quies furtim victis obrepsit ocellis, et cadit a mento languida facta manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권11)
"cum raptae veniunt inter patresque virosque, inque sinu natos, pignora cara, tenent, ut medium campi passis tetigere capillis, in terram posito procubuere genu, et, quasi sentirent, blando clamore nepotes tendebant ad avos bracchia parva suos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권114)
quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권69)
"saepe deos aliquis peccando fecit iniquos, et pro delictis hostia blanda fuit;"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권181)
"blandior et partes paene rogantis ago remque mei iuris malim tenuisse precando, et faveas causae forsitan ipse meae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권46)
illa, velut crimen taedas exosa iugales, pulchra verecundo suffunditur ora rubore, inque patris blandis haerens cervice lacertis "da mihi perpetua, genitor carissime," dixit "virginitate frui:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:10)
Quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:36)
utque precando tempora cum blandis absumpsit inania verbis, vim parat et sequitur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 46:21)
Hunc timuit blandaque manu seduxit et illi "quisquis es, hospes" ait, "si forte armenta requiret haec aliquis, vidisse nega;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:7)
O quotiens voluit blandis accedere dictis et molles adhibere preces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:2)
Nec iam iubet ire, sed ipse vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 62:2)
nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, donec idem passa est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 5:3)
nec mora, temperie blandarum captus aquarum mollia de tenero velamina corpore ponit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION