라틴어 문장 검색

quodsi quis Cereri raptorem prodere divum audeat, imperii molem pacemque profundam obtestor rerum, natus licet ille sororve vel coniunx fuerit natarumve agminis una, se licet illa meo conceptam vertice iactet:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:20)
revocat tandem custodia cari pignoris et cunctis obiecti fraudibus anni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:58)
sed divae, multoque minus quod rere, sorores in nostras (nimium!)
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:116)
protinus effuso laetam se fingere risu nec semel amplecti nomenque iterare sororis et dura de matre queri, quae tale recessu maluerit damnare decus vetitamque dearum colloquio patriis procul amandaverit astris.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:126)
ruit illa tamen confisa sororum praesidio;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:134)
scilicet aut caris pepulit te, Delia, silvis aut tibi commissas rapuit, Tritonia, pugnas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:181)
Pandite defensum reduces Helicona sorores, pandite;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 1:1)
protinus infernas ad limina taetra sorores concilium deforme vocat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:10)
Pandite defensum reduces Helicona sorores, pandite;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 1:1)
videt omnia late exceptis incensa suis et crimine tanto luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:35)
quid nobis patriam, quid cara revisere tandem pignora dilectosve iuvat coluisse penates?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:158)
iam desine maesta fronte queri Nymphasque choris iam redde sorores."
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:59)
mutatumque senem plumis et fronde sorores et fluvium, nati qui vulnera lavit anheli;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:67)
sed pignora nobis Romanus carasque nurus praedamque tenebat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:123)
cum tamen Eucherius, cui regius undique sanguis, atque Augusta soror fratri praeberet ovanti militis obsequium;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:233)

SEARCH

MENU NAVIGATION