라틴어 문장 검색

mox ingressus castra Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari corpora iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장8)
simulque pedes eques classis apud praedictum amnem convenere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 60장5)
mox reducto ad Amisiam exercitu legiones classe, ut advexerat, reportat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장8)
quae domi cara, quae in castris honesta, memorat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장7)
At Germanicus legionum, quas navibus vexerat, secundam et quartam decimam itinere terrestri P. Vitellio ducendas tradit, quo levior classis vadoso mari innaret vel reciproco sideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장1)
lux reddidit terram, penetratumque ad amnem [Visurgin], quo Caesar classe contenderat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장15)
Silius et Anteius et Caecina fabricandae classi praeponuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 6장2)
Iamque classis advenerat, cum praemisso commeatu et distributis in legiones ac socios navibus fossam, cui Drusianae nomen, ingressus precatusque Drusum patrem ut se eadem ausum libens placatusque exemplo ac memoria consiliorum atque operum iuvaret, lacus inde et Oceanum usque ad Amisiam flumen secunda navigatione pervehitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장1)
classis Amisiae relicta laevo amne, erratumque in eo quod non subvexit transposuit militem dextras in terras iturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 8장2)
nam pleraque Latino sermone interiaciebat, ut qui Romanis in castris ductor popularium meruisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 10장7)
tertia ferme vigilia adsultatum est castris sine coniectu teli, postquam crebras pro munimentis cohortes et nihil remissum sensere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장7)
classem quippe et avia Oceani quaesita ne quis venientibus occurreret, ne pulsos premeret:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장4)
pluris Caesar classi inpositas per flumen Amisiam Oceano invexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장2)
Sed fama classis amissae ut Germanos ad spem belli, ita Caesarem ad coercendum erexit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장1)
quippe invictos et nullis casibus superabilis Romanos praedicabant, qui perdita classe, amissis armis, post constrata equorum virorumque corporibus litora eadem virtute, pari ferocia et velut aucti numero inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION