라틴어 문장 검색

Plagae, quas in duro vitis accipit, obliquae rotundaeque fieri debent, nam citius coalescunt,et quamdiu cicatricem non obduxerunt,commodius aquam fundunt;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 7:3)
propter quod palmes, quem mox in germinatione citaverit, imbecillus ac minus fructuosus erit, tum etiam magis obnoxius ventis, scilicet quia infirmus de cicatrice prorepserit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 18:5)
quae res quamvis minus laedat vitem, merito tamen fieri prohibetur, quod frigoribus omnis surculus rigore torpet, nec propter gelicidia corticem movet, ut cicatricem consanet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 3:4)
putandum vero sic ut usque in quartum annum parcius imperetur, dum plaga trunci ducat cicatricem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 12:2)
Quibus cordi est in bracchia vitem componere, convenit a summa parte, qua decisa novella vitis est, quicquid iuxta cicatricem citaverit, conservari, et in quattuor bracchia pedalis mensurae dividere, ita ut omnem partem caeli singula aspiciant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 9:4)
Vitandumque ne de duabus plagis una fiat, cum talem cicatricem non facile cortex comprehendat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 16:5)
Arborem, quam inserere voles, serra diligenter exsecato ea parte, qua maxime nitida et sine cicatrice est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 3:4)
6 Tum vino perluitur os, et interposito unius horae spatio virides herbae vel frondes dantur, dum facta ulcera cicatrices ducant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 8장 1:3)
Quod si tumori subest aliquis humor, fermentum vel farina hordeacea ex passo aut aqua mulsa decocta imponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 12장 4:3)
Interdum et tumor palati cibos respuit, crebrumque suspirium facit, et hanc speciem praebet, ut bos in latus pendere videatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 2:1)
Cum disiungitur ab opere, in ea piscina, ex qua bibit, tumor cervicis aqua madefactus subigitur, praedictoque medicamento defricatur et illinitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 5:3)
Si ex toto propter cervicis tumorem iugum recuset, paucis diebus requies ab opere danda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 14장 6:1)
Et ad ultimum cum iam cicatricem ducunt, fuligo infricatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 16장 2:2)
Caeciliaemorsus tumorem suppurationemque molitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 4:3)
Vel si id non adest, tumorque ostendit iniuriam dentium, cuminum conteritur, eique adicitur exiguum picis liquidae et axungiae, ut lentorem malagmatis habeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION