라틴어 문장 검색

ego autem 'Vereor' inquam, 'clarissimi consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem obiecerit, quod non et me reum postulavit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 8:2)
Quae potestas referentibus, quod censentibus ius, quae vis magistratibus, quae ceteris libertas, ubi cedendum ubi resistendum, quod silentii tempus, quis dicendi modus, quae distinctio pugnantium sententiarum, quae exsecutio prioribus aliquid addentium, omnem denique senatorium morem - quod fidissimum percipiendi genus - exemplis docebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 6:2)
Pergamus modo itinere instituto, quod ut paucos in lucem famamque provexit, ita multos e tenebis et silentio protulit.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 144)
mire enim silentio et tenebris ab iis quae avocant abductus et liber et mihi relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui eadem quae mens vident, quotiens non vident alia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 1:4)
qui sermone placet, taciturna silentia vitet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 63:1)
exigua est virtus praestare silentia rebus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 82:4)
desierat Ianus, nec longa silentia feci, sed tetigi verbis ultima verba meis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권98)
noctis erat medium placidique silentia somni:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권380)
fecere silentia cunctae, et vox audiri nulla nisi illa potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권31)
mensis erat Maius, maiorum nomine dictus, qui partem prisci nunc quoque moris habet, nox ubi iam media est somnoque silentia praebet, et canis et variae conticuistis aves, ille memor veteris ritus timidusque deorum surgit (habent gemini vincula nulla pedes) signaque dat digitis medio cum pollice iunctis, occurrat tacito ne levis umbra sibi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권256)
Qui postquam voce manuque murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:4)
Substitit ut clamor pressus gravitate regentis, Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:5)
Territus ipse fugit, nactusque silentia ruris exululat frustraque loqui conatur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 27:17)
Quem postquam vidit inanem et desolatas agere alta silentia terras, Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 38:2)
Obstipuere diu, rumpitque silentia voce Pyrrha prior iussisque deae parere recusat, detque sibi veniam pavido rogat ore, pavetque laedere iactatis maternas ossibus umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION