라틴어 문장 검색

praesto est enim acerba memoria, et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque agitant et excitant saepe somno, neu se neu invictos per octo annos in his terris milites suos, commilitones vestros, neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam suaque instituta sequi iubent et,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 555:1)
venisse tempus quo et nefandam commilitonum necem et in semet ipsos, si eodem fuga delati forent, instructam fraudem ulciscerentur, et in omne tempus gravi documento sancirent ne quis umquam Romanum civem militemve in ulla fortuna opportunum iniuriae duceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 292:1)
In castris en meis - quantum opinio fefellit!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 410:1)
ad hoc legiones quae in Sicilia relinquebantur ad prosequendos commilitones processerant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 367:1)
quotiens in conciliis voces manus ad caelum porrigentium auditas, en umquam ille dies futurus esset quo vacuam hostibus Italiam bona pace florentem visuri essent!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 285:2)
vos quoque aequum est, commilitones, etsi appellatione vestrum usurpatis ius, cum adulescentes nihil adversus magistratuum senatusque auctoritatem usquam feceritis, nunc quoque in potestate consulum ac senatus esse et omnia honesta loca ducere, quibus rem publicam defensuri sitis."
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 365:1)
en umquam intestina tibi crepant, quod sentias?
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 554)
en princeps, en orbis apex aequatus Olympo!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:12)
'en labor, en odiis caput insuperabile nostris.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 542:1)
en aurea nascitur aetas, en proles antiqua redit.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:22)
Primus in his Phineus, belli temerarius auctor, fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam, "en" ait, "en adsum praereptae coniugis ultor, nec mihi te pennae, nec falsum versus in aurum Iuppiter eripiet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 3:1)
E quibus una, leves iactato crine per auras, "en," ait "en hic est nostri contemptor!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 3:2)
"En rerum naturae prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quae cum mortali puella partiario maiestatis honore tractor et nomen meum caelo conditum terrenis sordibus profanatur!"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:19)
"En inquit Fidus coniugis mei comes, en venator egregius, en carus maritus."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:76)
en quem tremuere tot urbes, en cuius populi sustinuere iugum!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:32)

SEARCH

MENU NAVIGATION