라틴어 문장 검색

Potestne virtus, Crasse, servire istis auctoribus, quorum tu praecepta oratoris facultate complecteris?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 226:1)
vel ut ea, quae existimarem a summis oratoribus de eloquentia divinitus esse dicta, custodirem litteris, si ullo modo adsequi complectique potuissem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 7:2)
Huius est in dando consilio de maximis rebus cum dignitate explicata sententia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 35:1)
explicavi in eo testimonio dicendo omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam facta arbitrarer, exposui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 48:3)
vult etiam, quoniam in rebus magnis memoriaque dignis consilia primum, deinde acta, postea eventus exspectentur, et de consiliis significari quid scriptor probet et in rebus gestis declarari non solum quid actum aut dictum sit, sed etiam quo modo, et cum de eventu dicatur, ut causae explicentur omnes vel casus vel sapientiae vel temeritatis hominumque ipsorum non solum res gestae, sed etiam, qui fama ac nomine excellant, de cuiusque vita atque natura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 63:3)
alterum, quod appellant omnes fere scriptores, explicat nemo, infinitam generis sine tempore et sine persona quaestionem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 65:3)
omnia iam explicata et perpolita adsequentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:3)
quod tum explicatur, cum ea verba, quae desunt, suggesta sunt, quibus additis defenditur sententiam scripti perspicuam fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:3)
Longum est enim nunc me explicare, qua ratione aut confirmare aut infirmare testis, tabulas, quaestiones oporteat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 119:1)
qua re, Crasse, neque tu tua suavitate nos privabis, ut, si quid ab Antonio aut praetermissum aut relictum sit, non explices;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 126:2)
nec quotiens causa dicenda est, totiens ad eius causae seposita argumenta revolvi nos oportet, sed habere certos locos, qui, ut litterae ad verbum scribendum, sic illi ad causam explicandam statim occurrant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 130:3)
tantum satis est intellegi ne hoc quidem eos consecutos, quod in tanto otio etiam sine hac forensi exercitatione efficere potuerunt, ut genera rerum discernerent eaque paulo subtilius explicarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 139:3)
complectar uno verbo, quo saepe iam usi sumus, diligentia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 150:3)
Si res tota quaeritur, definitione universa vis explicanda est, sic:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 164:1)
quod autem argumentorum genus cuique causarum generi maxime conveniat, non est artis exquisitae praescribere, sed est mediocris ingeni iudicare, neque enim nunc id agimus, ut artem aliquam dicendi explicemus, sed ut doctissimis hominibus usus nostri quasi quaedam monita tradamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION