라틴어 문장 검색

primi a Chaeronia legati deinde a Thebis in ipso itinere occurrerunt, affirmantes non interfuisse se, quo societas ea decreta esset concilio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 458:1)
inde - recepti enim sine cunctatione erant - Thebas iam mutatis animis revocati decretum faciunt, ut duodecim, qui privati coetum et concilium habuissent, exilio multarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 460:1)
ita, quod maxime volebant, discusso Boeotico concilio in Peloponnesum proficiscuntur Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 469:2)
argis praebitum est iis concilium;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 470:2)
Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 495:3)
regii is generis ferebatur, exul, damnatus frequenti concilio Achaeorum litteris ad Persea deprensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 547:2)
diem ad eius rogationem concilio tribunus plebis dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 178:1)
eo facto avocatam a se contionem tribunus questus et in ordinem se coactum ex Capitolio, ubi erat concilium, abiit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 179:1)
achaico concilio Aegii iis dato benigne locuti auditique, egregia spe futuri status fidissima gente relicta, in Aetoliam traiecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 191:1)
thyrrei concilium legatis Acarnanes dederunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 194:1)
capita regionum, ubi concilia fierent, primae regionis Amphipolim, secundae Thessalonicen, tertiae Pellam, quartae Pelagoniam fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 350:1)
eo concilia suae cuiusque regionis indici, pecuniam conferri, ibi magistratus creari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 350:2)
hi cum frequentes et ex Peloponneso et ex Boeotia et ex aliis Graeciae conciliis adessent, implevere aures decent legatorum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 371:1)
non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)
in his nihil novatum, nisi quod Leucas exempta est Acarnanum concilio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 377:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION