라틴어 문장 검색

Illud enim falsum est, quia christianus concedit conclusionem per rationes philosophicas conclusam non posse aliter se habere per illa per quae concluditur, et si concludatur per causas naturales.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 13 90:6)
Nam concludi argumentum non potest nisi is quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:4)
quod si omnia visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:1)
Ea fit, cum deducitur non-sensibile ad sensum, non per operationes sensibiles ipsius corporis insensibilis, sed per contemplationem corporis alicujus cognati sensibilis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 406:3)
animal quippe esse non potest nisi sensibile sit, cum sit nota diffinitio, animalis substantia animata sensibilis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 52:4)
Hic tamen a tergo Parthorum more sagitam Dirigit in Venerem nec fallitur illa, sed ictum Primo proponit, assumit uulnus et inde Mortem concludit, nec ad hec instare Libido Argumenta potest, dum sic concluditur illi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 12:6)
nam ut profluens amnis aut vix aut nullo modo, conclusa autem aqua facile conrumpitur, sic orationis flumine reprensoris convicia diluuntur, angustia autem conclusae rationis non facile se ipsa tutatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 20:3)
Ideoque cum nulla sit earum parallaxis sensibilis ex Terrae motu annuo oriunda, vires earum ob immensam corporum distantiam nullos edent sensibiles effectus in regione Systematis nostri.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 11~20 16:2)
aut igitur rationis uerum esse iudicium nec quicquam esse sensibile aut, quoniam sibi notum sit plura sensibus et imaginationi esse subiecta, inanem conceptionem esse rationis, quae quod sensibile sit ac singulare quasi quiddam uniuersale consideret.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IX 2:3)
Nam et partiri ipsum et definire et ambigui partitiones dividere et argumentorum locos nosse et argumentationem ipsam concludere et videre quae sumenda in argumentando sint quidque ex eis quae sumpta sunt efficiatur et vera a falsis, veri similia ab incredibilibus diiudicare et distinguere et aut male sumpta aut male conclusa reprehendere et eadem vel anguste disserere, ut dialectici qui appellantur, vel, ut oratorem decet, late expromere, illius exercitationis et subtiliter disputandi et copiose dicendi artis est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 40장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION