라틴어 문장 검색

quem fortasse vis non ingeni solum sed etiam animi et naturalis quidam dolor dicentem incendebat efficiebatque ut et incitata et gravis et vehemens esset oratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 24장 2:1)
Nam illud minus curo quod congessisti operarios omnis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 86장 3:4)
nam is post consulatum - credo quod videret ex consularibus neminem esse secum comparandum, neglegeret autem eos qui consules non fuissent - summum illud suum studium remisit quo a puero fuerat incensus, atque in omnium rerum abundantia voluit beatius, ut ipse putabat, remissius certe vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 93장 1:1)
Tu tamen, etsi cursum ingeni tui, Brute, premit haec impor- tuna clades civitatis, contine te in tuis perennibus studiis et effice id quod iam prope modum vel plane potius effeceras, ut te eripias ex ea quam ego congessi in hunc sermonem turba patronorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 97장 2:2)
id autem eo consilio, ut, cum urbem ex omnibus partibus, quem ad modum discriptum distributumque erat, incendissent caedemque infinitam civium fecissent, praesto esset ille, qui et fugientis exciperet et se cum his urbanis ducibus coniungeret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 8:7)
atque idem hoc decretum est in L. Cassium, qui sibi procurationem incendendae urbis depoposcerat, in M. Ceparium, cui ad sollicitandos pastores Apuliam attributam esse erat indicatum, in P. Furium, qui est ex iis colonis, quos Faesulas L. Sulla deduxit, in Q. Annium Chilonem, qui una cum hoc Furio semper erat in hac Allobrogum sollicitatione versatus, in P. Umbrenum, libertinum hominem, a quo primum Gallos ad Gabinium perductos esse constabat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 14:6)
Etenim quaero, si quis pater familias liberis suis a servo interfectis, uxore occisa, incensa domo supplicium de servo non quam acerbissumum sumpserit, utrum is clemens ac misericors an inhumanissimus et crudelissimus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 12:2)
quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid tandem incensis futurum fuit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM QUARTA 17:4)
incendi igitur eos, qui audiunt, vides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:7)
ille incendat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 10:10)
beate enim vivendi cupiditate incensi omnes sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 115:4)
huius hanc lustrationem eiusdem incensa radiis menstruo spatio luna complet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 87:3)
quarum tantus est concentus ex dissimillimis motibus, ut, cum summa Saturni refrigeret, media Martis incendat, is interiecta Iovis inlustret et temperet, infraque Martem duae soli oboediant, ipse sol mundum omnem sua luce compleat, ab eoque luna inluminata graviditates et partus adferat maturitatesque gignendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 119:2)
qui tabularium incenderit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 75:3)
Quid enim tam aut visendum aut audiendum fuit quam summorum oratorum in gravissima causa accurata et inimicitiis incensa contentio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION