라틴어 문장 검색

uipera, ut audio, exeso matris utero in lucem proserpit atque ita parricidio gignitur:
(아풀레이우스, 변명 83:8)
hascine gratias bonus filius matri rependis ob datam uitam, ob adquisitam hereditatem, ob XIIII annorum longas alimonias?
(아풀레이우스, 변명 83:11)
tu qualis filius aduersum matrem.
(아풀레이우스, 변명 84:4)
tu tamen filius matris epistulas de amore, ut ais, scriptas in isto coetu legis, in quo si aliquem poetam lasciuiorem iubereris legere, profecto non auderes;
(아풀레이우스, 변명 84:6)
immo enim nunquam matris tuae litteras attigisses, si ullas alias litteras attigisses.
(아풀레이우스, 변명 84:8)
at quam ausus es tuam ipsius epistulam legendam dare, quam nimis irreuerenter, nimis contumeliose et turpiter de matre tua scriptam, cum adhuc in eius sinu alerere, miseras clanculo ad Pontianum, scilicet ne semel peccasses ac tam bonum tuum factum optutu capesseret.
(아풀레이우스, 변명 84:9)
miser, non intellegis iccirco patruum tuum hoc fieri passum, quod se hominibus purgaret, si ex litteris tuis nosceretur te etiam prius, quam ad eum commigrasses, etiam cum matri blandirere, tamen iam tum uolpionem et impium fuisse.
(아풀레이우스, 변명 84:10)
dicat hic pius filius, quid in eo tempore sequius agentem uel loquentem matrem suam propter insaniam uiderit;
(아풀레이우스, 변명 85:12)
neget post ista quae dixi matrem suam mihi apud uillam iam pridem condicto loco nubsisse.
(아풀레이우스, 변명 85:16)
quippe ipse egens, nudus CCCC milibus nummum a creditore acceptis filiam dotauit, Pudentilla locuples femina trecentis milibus dotis fuit contenta et maritum habet, et multis saepe et ingentibus dotibus spretis, inani nomine tantulae dotis contentum, ceterum praeter uxorem suam nihil computantem, omnem supellectilem cunctasque diuitias in concordia coniugii et mutuo amore ponentem.
(아풀레이우스, 변명 90:5)
nihil affert inreposcibile, sed uenit iam ab alio praeflorata, certe tibi ad quae uelis minime docilis, non minus suspectans nouam domum quam ipsa iam ob unum diuortium suspectanda, siue illa morte amisit maritum, ut scaeui ominis mulier et infausti coniugii minime appetenda, seu repudio digressa est, utramuis habens culpam mulier, quae aut tam intolerabilis fuit, ut repudiaretur, aut tam insolens, ut repudiaret.
(아풀레이우스, 변명 90:13)
Age uero, si auaritiae causa mulierem concupissem, quid mihi utilius ad possidendam domum eius fuit quam simultatem inter matrem et filios serere, alienare ab eius animo liberorum caritatem, quo liberius et artius desolatam mulierem solus possiderem?
(아풀레이우스, 변명 91:1)
haec ergo ab inuita Pudentilla - patietur enim me, uti res fuit, ita dicere - aegre extudi, ingentibus precibus inuitae et iratae extorsi, matrem filiis reconciliaui, priuignos meos primo hoc uitrici beneficio grandi pecunia auxi.
(아풀레이우스, 변명 91:6)
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur.
(아풀레이우스, 변명 94:7)
scribsit autem heredes tam hoc testamento quam priore, quod lectum est, matrem cum fratre, cui, ut uides, admodum puero eandem illam filiae suae machinam Rufinus admouet ac mulierem aliquam multo natu maiorem, nuperrime uxorem fratris, misero puero obicit et obsternit.
(아풀레이우스, 변명 95:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION