라틴어 문장 검색

quae tum demum videbitur non ludibrio addicta sed assumpta coniugio, si reus noster, pro quo precaris, mox cliens factus e tributario plebeiam potius incipiat habere personam quam colonariam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pudenti suo salutem 2:2)
nempe, cum primum bonis actibus locus et ad trutinam iudicii principalis appensa tandem non nummorum libra sed morum, remansere illi, qui superbissime opinabantur solo se censu esse censendos quique sic vitiis ut divitiis incubantes volunt vanitatis videri alienam surrexisse personam, cum nolint cupiditatis notari suam crevisse substantiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 2:1)
cumque hic origine, iste coniugio, melius illud, quod uterque iudicio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 1:3)
"nempe ad extremum palam videtur etiam tibi transmissa proprietas, cui usus absque temporis fixi praescriptione transmissus est quique supradicto tamdiu potes uti libello, ut eum non amplius zothecula tua quam memoria concludat."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:11)
illa licet sacrae placeat sibi nube rapinae - nempe dedit superis illum, quem turbida semper Iuno videt refugitque manum nectarque recusat - , at tu grata deis pulchroque insignis alumno misisti Latio, placida quem fronte ministrum Iuppiter Ausonius pariter Romanaque Iuno aspiciunt et uterque probant, nec tanta potenti terrarum domino divum sine mente voluptas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 6)
etenim tua - nempe benigna quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis servat et in senium - , tua, quae me vulnere primo intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem fixisti, tua frena libens docilisque recepi, et semel insertas non mutaturus habenas usque premo, tu me nitidis Albana ferentem dona comis sancteque indutum Caesaris auro visceribus complexa tuis sertisque dedisti oscula anhela meis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 12)
In summam, nempe ego sum qui traducor;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, poem pr29)
nempe times, ne Cerbereos Priscilla tremescat latratus?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam97)
"propere monitus iramque parentis ede, nihil parcens, nempe olim accendere iussus Inachias acies atque omne, quod Isthmius umbo distinet et raucae circumtonat ira Maleae:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권3)
"ego nempe tamen, qui dulce ferenti pondus eram, cui tu dignatus limina vitae praereptumque iter et maternos reddere menses, adde, quod imbellis rarisque exercita castris turba meas acies, mea tantum proelia norunt, nectere fronde comas et ad inspirata rotari buxa:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권78)
"nempe haec trahis ad commercia natum?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권266)
"et hic genetrix eadem mediaeque sorores, finge autem pactis evictum excedere regnis, nempe iterum reddes?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권275)
"ne perge meos orbare penates, externi te nempe patres alienaque tangunt pignora?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권315)
"miseri insatiabilis edit me tradente caput, modo nempe horrendus ab astris descendit vos usque fragor:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권39)
"nempe ille fidem et stata foedera rupit, ille nocens saevusque suis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권200)

SEARCH

MENU NAVIGATION