라틴어 문장 검색

quae vita maxime disiuncta a cupiditate et cum officio coniuncta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 14장 1:12)
equidem ceteras tempestates et procellas in illis dumtaxat fluctibus contionum semper putavi Miloni esse subeundas, quia semper pro bonis contra improbos senserat, in iudicio vero et in eo consilio in quo ex coniunctis ordinibus amplissimi viri iudicarent numquam existimavi spem ullam esse habituros Milonis inimicos ad eius non modo salutem exstinguendam sed etiam gloriam per talis viros infringendam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 2장 2:2)
qui Appium fratrem, hominem mihi coniunctum fidissima gratia, absentem de possessione fundi deiecit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 27장 4:4)
Pri . . .. . . ore putavit ad officium suum pertinere adversario nulla in re parcere, quid me oportet Tullium pro Tullio facere, homine coniuncto mecum non minus animo quam nomine?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 2장 1:1)
si hoc solum esset, tamen vos, tales viri, nolle deberetis maximam rem coniunctam cum summa re publica fortunisque privatorum, severissimum iudicium maximaque ratione compositum per vos videri esse dissolutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 15장 2:1)
mihi crede, Caecili, non potest in accusando socios vere defendere is qui cum reo criminum societate coniunctus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 10장 2:6)
quae si velim proferre, facile omnes intellegent vobis inter vos non modo voluntatem fuisse coniunctam, sed ne praedam quidem adhuc esse divisam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 1:2)
tu contra ne quae ille quidem fecit obicies, ne qua ex parte coniunctus cum eo reperiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 11장 2:3)
Noverit primum vim, naturam, genera verborum et simplicium et copulatorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 3:2)
libenter etiam copulando verba iungebant, ut sodes pro si audes, sis pro si vis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 45장 3:1)
- nam quod et facilius est et magis necessarium, id semper ante cognoscitur - ita translata aut facta aut coniuncta verba facile sunt cognita, quia sumebantur e consuetudine cotidianoque sermone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 4:2)
Sed tamen haec nec nimis esse diversa neque nullo modo coniuncta intellegi licet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 60장 1:4)
Nam coniuncta, de quibus paulo ante dictum est, non semper eveniunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 12장 3:2)
cum autem aliqua coniuncta negaris et ex eis unum aut plura sumpseris, ut quod relinquitur tollendum sit, is tertius appellatur conclusionis modus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장 1:3)
coniunctus huic causarum loco ille locus est qui efficitur ex causis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 18장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION