라틴어 문장 검색

qui cum captos pisces super herbam posuisset in litore et illi recepto spi- ritu maria rursus petissent, sensit quandam herbarum potentiam, quibus esis conversus est in numen marinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4372)
"Itaque cum omnium gentium de dis inmortalibus, quamvis incerta sit vel ratio vel origo, maneat tamen firma consensio, neminem fero tanta audacia tamque inreligiosa nescio qua prudentia tumescentem, qui hanc religionem tam vetustam, tam utilem, tam salubrem dissolvere aut infirmare nitatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:1)
"Eruenda prorsus haec et execranda consensio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:2)
"Et haec vestra consensio est;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:12)
"horum quoque similis de divinitate consensio est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:16)
sed tamen recordatione nostrae amicitiae sic fruor, ut beate vixisse videar, quia cum Scipione vixerim, quocum mihi coniuncta cura de publica re et de privata fuit, quocum et domus fuit et militia communis et, id in quo omnis vis est amicitiae, voluntatum studiorum sententiarum summa consensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 19:2)
est enim amicitia nihil aliud nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:1)
divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 26:2)
qua re talis improborum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 55:1)
impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 75:7)
imbecilla enim est natura ad contemnendam potentiam, quam etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna causa sit neglecta amicitia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 80:5)
in qua et auctoritas ornatur senatus, quo pro ordine illa dicuntur, et invidia concitatur in iudicum et in accusatorum factionem, contra quorum potentiam populariter tum dicendum fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 3:3)
Eodem tempore C. Claudius, etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiam magnus erat, tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem adferebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장6)
quantam sibi potentiam Scaevola adsumeret, si nemo auderet testamentum facere postea nisi de illius sententia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:3)
Polliceor hoc vobis, patres conscripti, tantam in nobis consulibus fore diligentiam, tantam in vobis auctoritatem, tantam in equitibus Romanis virtutem, tantam in omnibus bonis consensionem, ut Catilinae profectione omnia patefacta, inlustrata, oppressa, vindicata esse videatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION