라틴어 문장 검색

praeterquam quod et tumoris aliquid est, pro venarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur, ac per ipsos venarum toros inaequale est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 10:3)
Si tamen id incidit, super ventrem mulieris duplici panniculo injecto, valens homo, non imperitus, a sinistro latere ejus debet assistere, et super imum ventrem ejus duas manus imponere, alteraque alteram premere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 8:1)
tum patefacta vena, tenui et retuso ferramento candente modice premitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 2:3)
Estque quidam premendi modus, ut et foret, et circumagatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:5)
Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus, et ab ore et ab cute, omnia ossa in suam sedem compellenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VII De maxilla fracta, et quibusdam ad omnia ossa pertinentibus. 2:3)
simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 16:4)
Nam quod Hippocrates dixit, vertebra in exteriorem partem prolapsa, pronum hominem collocandum esse, et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus impellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XIV De spina luxata. 3:1)
Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum trajicitur ita alte, ut consistere homo ipse non possit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 5:1)
ubi consistit, calx hic quoque terram non contingit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 3:6)
"Dive parens, seu te complectitur axis Olympi, seu premis Elysias animarum praemia valles, en promissa tibi Stilicho iam vota peregit;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:191)
viduumne relinquis Eutropium tantasque premunt oblivia noctes, crudelis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:47)
ac veluti caveant ne qua consistere virtus possit pura loco, cunctas hoc ore laborant incestare vias.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:49)
ut vertice constitit Haemi femineasque togas pressis conspexit habenis, subrisit crudele pater cristisque micantem quassavit galeam;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:63)
obstipuere truces omen Corybantes et uno fixa metu tacitas presserunt orgia buxos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:172)
vasta velut Libyae venantum vocibus ales cum premitur calidas cursu transmittit harenas inque modum veli sinuatis flamine pennis pulverulenta volat;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:186)

SEARCH

MENU NAVIGATION