라틴어 문장 검색

nam prope est, ut eminentius censeatur quod probaverunt te adversa constantem, quam si celarent secunda felicem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Fortunali suo salutem. 2:3)
in qua tamen detrahendi palaestra exercitati tamquam per oleum sic per infusa aemulationum venena macerantur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 2:2)
nil enim est illo per sententiam boni cuiusque generosius, quisquis ingenii corporis opum iunctam in hoc constans operam exercet, ut maioribus suis anteponatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Audaci suo salutem. 3:2)
siquidem agere narraris sine superbia nobilem sine invidia potentem, sine superstitione religiosum sine iactantia litteratum, sine ineptia gravem sine studio facetum, sine asperitate constantem sine popularitate communem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 1:2)
cui si ita ut ceteris a mea parte subiaceretur, sic quoque auferret congrediendi aemulationem desperatio consequendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 4:3)
hoc item nefas etiam difficilia factu tibi negari, cuius affectum tanto minus decipi decet, quanto constantius nil repulsam veretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Oresio suo salutem. 3:1)
Si recordaris, domine fili, hoc mihi iniunxeras, ut hic nonus libellus peculiariter tibi dictatus ceteris octo copularetur, quos ad Constantium scripsi, virum singularis ingenii, consilii salutaris, certe in tractatibus publicis ceteros eloquentes, seu diversa sive paria decernat, praestantioris facundiae dotibus antecellentem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 1:1)
vel ne compulsus negare non ex fide negarit et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione iterum Christianus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:4)
Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam Iubae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus, constantissimus principum, exclusit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 7:2)
Tot hostes eius quot extranei, et quidem proprie ex aemulatione Iudaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 3:1)
Exinde in traduces linguarum et aurium serpit, et ita modici seminis vitium cetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis aut arbitrio suspicionis aut non nova sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 7장 12:1)
Omnia adversus veritatem de ipsa veritate constructa sunt, operantibus aemulationem istam spiritibus erroris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 11:1)
Ut est aemulatio divinae rei et humanae, cum damnamur a vobis, a deo absolvimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 15:4)
ubi studium, ibi et aemulatio, per quam studium sapit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:4)
Porro et ubi aemulatio, ibi et furor et bilis et ira et dolor et cetera ex his, quae cum his non conpetunt disciplinae.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 15장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION