라틴어 문장 검색

tenuiculo apparatu significas Balbum fuisse contentum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 19 1:2)
habet illa quidem tantum quantum numquam mihi in mentem venit optare, sed contenta non est et pro magnitudine et animi et benefici vestri a vobis magna desiderat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 1 3:2)
ea nostra ratio est ut omnes boni cum faveant tum etiam omnem a nobis diligentiam virtutemque et postulent et exspectent, omnes autem improbi, quod cum iis bellum sempiternum suscepimus, vel minima re ad reprehendendum contenti esse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 14장 2:4)
verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 10:5)
quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:2)
sed si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus nobis, et cur id potius contenditis quod rerum natura non patitur, ut non suo quidque genere sit tale quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re different ulla communitas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:7)
conceditur enim similes esse, quo contentus esse potueras;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 73:10)
responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:3)
neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit eaque dixit quae, si eius vir Catilina revixisset, dicere non esset ausus, se Nonarum Decembrium quae me consule fuissent clivique Capitolini poenas ab equitibus Romanis esse repetiturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 5장 2:2)
primum a Chrysogono peto ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam ne petat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 3장1)
quae ad huius vitae casum causamque pertinent et quid hic pro se dici velit et qua condicione contentus sit iam in extrema oratione nostra, iudices, audietis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 44장 3:4)
verum si a Chrysogono, iudices, non impetramus ut pecunia nostra contentus sit, vitam ne petat, si ille adduci non potest ut, cum ademerit nobis omnia quae nostra erant propria, ne lucem quoque hanc quae communis est eripere cupiat, si non satis habet avaritiam suam pecunia explere, nisi etiam crudelitati sanguis praebitus sit, unum perfugium, iudices, una spes reliqua est Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 52장 1:1)
nam qui ab adulescentulo quaestum sibi instituisset sine impendio, postea quam nescio quid impendit et in commune contulit, mediocri quaestu contentus esse non poterat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 2:6)
res convenire nullo modo poterat, propterea quod hic mediocrem iacturam facere cupiebat, iste mediocri praeda contentus non erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 4:3)
esset egregium non quaerere externa, domesticis esse contentos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 7장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION