라틴어 문장 검색

"vix, si bellum comitata relictis, Deipyle thalamis, illi inludenda tulissent."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권256)
Interea thalami secreta in parte sorores, par aliud morum miserique innoxia proles Oedipodae, varias miscent sermone querellas, nec mala quae iuxta, sed longa ab origine fati, haec matris taedas, oculos ast illa paternos, altera regnantem, profugum gemit altera fratrem, bella ambae, gravis hinc miseri cunctatio voti:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권270)
"ecce ego, quae thalamos nec si pax alta maneret, tractarem sensu - pudet heu!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권278)
"- conubia vidi nocte, soror;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권279)
"si mihi non umquam thiasi ludusve protervae noctis et, inviso quamvis temerata cubili, non tamen aut teretes thyrsos aut mollia gessi pensa, sed in tetricis et post conubia lustris sic quoque venatrix animumque innupta remansi:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권267)
"at Tyriis templa, arva, domos, conubia, natos reddite morte mea:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권345)
abducunt comites famulaeque perosam solantes thalamoque tenent, sedet eruta multo ungue genas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권371)
"at tu, care socer - nec enim omnis culpa malorum me penes, et superi mecum Parcaeque nocentes - , sis lenis cineri, meque haec post proelia raptum alitibus fratrique tegas urnamque reportes - hoc tantum - et natae melius conubia iungas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권85)
"nec te vana fides iterum Cadmeia adeptum conubia et Tyrios nimium inrupisse penates:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권95)
"aut ubi segnis eras, dum Martius impia serpens stagna bibit, dum Cadmus arat, dum victa cadit Sphinx, dum rogat Oedipoden genitor, dum lampade nostra in thalamos Iocasta venit?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권264)
"sic thalamos, sic pignora fida capessas, nec tibi sit virtus fortunam evadere dextra, sed lucem deprensus ames."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권388)
Geticae non plura queruntur hospitibus tectis trunco sermone volucres, cum duplices thalamos et iniquum Terea clamant.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권243)
ut modo conubiis taurus saltuque recepto cum posuit pugnas, alio si forte remugit bellatore nemus, quamquam ora et colla cruento imbre madent,novus arma parat campumque lacessens dissimulat gemitus et vulnera pulvere celat.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권297)
retinet iam certa tumentis spes uteri, coniunxque rogat dimittere curas Martis et emeritas thalamo sacrare pharetras.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권305)
atque anathematizato omni idolatriae cultu, abdicato conubio non legitimo, suscepit fidem Christi, et baptizatus ecclesiae rebus, quantum ualuit, in omnibus consulere ac fauere curauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VI. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION