라틴어 문장 검색

Attenuat etiam amorem blasphemia in Deum vel suos sanctos illata et ecclesiasticae religionis irrisio et elemosynarum studiose pauperibus facta detractio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:11)
Praeterea violenter amor decrescere invenitur, si infidelis aliquis exsistat amico, vel si aliud firmiter ore fateatur et aliud retineat fraudulenter in corde conceptum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:12)
Descrescit etiam amor, si ultra quam deceat contingat amantem divitias congregare vel pro rebus modicis facile litigare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:13)
Multa praeterea tibi possemus de amoris attenuatione narrare, quae tuae sollicitudini penitus derelinquimus indaganda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:14)
Hoc tamen te nullatenus volumus ignorare quod, postquam incipit amor evidenter decrescere, cito deficit nisi aliquo sibi remedio succurratur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:16)
Et imprimis quidem amor finem agnoscit, si unus coamantium alteri frangat vel conetur frangere fidem, vel si in fide catholica deprehendatur errare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:2)
Finitur quoque amor, postquam evidenter fuerit propalatus atque inter homines divulgatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:3)
Sed et si alteri coamantium necessitates maximas patienti et opportunitate plurima laboranti abundans manus alterius non succurrat amantis, amor consuevit inde plurimum indignari et ignominiosum capere finem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:4)
Sed et superveniens foederatio nuptiarum violenter fugat amorem, ut quorundam amatorum manifesta doctrina docetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:9)
Praeterea, si aliquo fortuito eventu contingat ut alter amantium ad Veneris impotentiam deducatur, amor inter eos postea durare non potest, sed illos penitus derelinquit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:10)
Amorem etiam fugat et odit furor alteri superveniens coamanti et timor repentinus exortus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:11)
His tibi breviter et in summa notatis, amice, alios finales modos amoris tibi relinquimus explorandos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 1:12)
Hic tamen quaerere posses, utrum finitus amor valeat resumere vitam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:1)
Et si quidem amoris defectus provenerit ex alicuius ignorantia facti, sine dubio reviviscere potest;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:2)
Sed si quandoque contingat amorem reviviscere, non tamen eum credimus amantium pura penitus fide vallari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 4장: 사랑은 어떻게 끝나는가 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION