라틴어 문장 검색

Canidia, brevibus illigata viperis crinis et incomptum caput, iubet sepulcris caprificos erutas, iubet cupressos funebris et uncta turpis ova ranae Sanguine plumamque nocturnae strigis herbasque, quas Iolcos atque Hiberia mittit venenorum ferax, et ossa ab ore rapta ieiunae canis flammis aduri Colchicis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 54)
"voles modo altis desilire turribus, frustraque vincla gutturi innectes tuo modo ense pectus Norico recludere fastidiosa tristis aegrimonia."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1729)
ut cum ebur et robur, ita dicta ac scripta summis auctoribus, in o litteram secundae syllabae transferunt, quia sit roboris et eboris, sulpur autem et guttur u litteram in genitivo servent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 242:4)
quod non minus est , si sulpuri et gutturi subiicerent in genitivo litteram o mediam, quia esset eboris et roboris;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 243:1)
pectori mentum minus claram et quasi latiorem presso gutture facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 229:3)
At Lachesis redimita comas, ornata capillos, Pieria crinem lauro frontemque coronans, candida de niveo subtemina vellere sumit felici moderanda manu, quae ducta colorem assumpsere novum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:19)
Nam et pueri os parentium feriunt et crines matris turbavit laceravitque infans et sputo adspersit aut nudavit in conspectu suorum tegenda et verbis obscenioribus non pepercit, et nihil horum contumeliam dicimus.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 59:4)
Vides iugulum tuum, guttur tuum, cor tuum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 98:11)
Non est Aethiopis inter suos insignitus color, nec rufus crinis et coactus in nodum apud Germanos virum dedecet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 159:3)
- Sed maesta venit crine soluto Megara parvum comitata gregem, tardusque senio graditur Alcidae parens.
(세네카, Hercules Furens 2:32)
artos serenis vultibus nodos tulit, et tumida tenera guttura elidens manu prolusit hydrae.
(세네카, Hercules Furens 3:9)
Non erubescit Bacchus effusos tener sparsisse crines nec manu molli levem vibrare thyrsum, cum parum forti gradu auro decorum syrma barbaricum trahit:
(세네카, Hercules Furens 7:9)
Nos turpis macies et lacrimae tenent et crinis patrio pulvere sordidus.
(세네카, Hercules Oetaeus 2:6)
amat vel ipsum quod caret patrio lare, quod nudus auro crinis et gemma iacet, ipsas misericors forsan aerumnas amat;
(세네카, Hercules Oetaeus 6:16)
nempe illa cervix spolia deposuit ferae crinemque mitra pressit et famulus stetit, hirtam Sabaea marcidus myrrha comam ubique caluit, sed levi caluit face.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION