라틴어 문장 검색

eos neque colloquii neque indutiarum iura servasse et homines imperitos et per colloquium deceptos crudelissime interfecisse.
(카이사르, 내란기, 1권 85:10)
qui omnes ad eum producti contra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur.
(카이사르, 내란기, 3권 28:7)
Qui horum quid acerbissime crudelissimeque fecerat, is et vir et civis optimus habebatur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:7)
Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 13장7)
sita pulchro loco maris, civitas hec impia,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM15)
5. Hic Timinus presidebat, Saracenus impius,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM17)
similatus Antichristo, draco crudelissimus,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM18)
Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium71)
id vero, quod restat, etiam crudele, vivorum hominum alvu atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium119)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium131)
Incidere autem vivorum corpora et crudele et supervacuum est, mortuorum discentibus necessarium:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium227)
Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque paucorum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 26:4)
id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluum atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 40:2)
Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 44:1)
Incidere autem uiuorum corpora et crudele et superuacuum est, mortuorum discentibus necessarium:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 74:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION