라틴어 문장 검색

Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo, ut ipsus in gremio osculantem mulierem teneat sedens?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 3109)
scio, abituru's. sed tamen cogitato, mus pusillus quam sit sapiens bestia, aetatem qui non cubili umquam committit suam, quin, si unum obsideatur, aliud perfugium gerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 423)
ex his venustius est reticulatum, sed ad rimas faciendas ideo paratum, quod in omnes partes dissoluta habet cubilia et coagmenta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장3)
ita enim non acervatim, sed ordine structum opus poterit esse sine vitio sempiternum, quod cubilia et coagmenta eorum inter se sedentia et iuncturis alligata non protrudent opus neque orthostatas inter se religatos labi patiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장12)
ipsaque eorum cubilia primum plana et librata posita non patiuntur ruere materiam, sed perpetua parietum crassitudine religata continent ad summam vetustatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장20)
item circum coagmenta et cubilia eminentes expressiones graphicoteran efficient in aspectu delectationem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 4장15)
contraque eas cellas relinquantur aperturae inferiorum graduum cubilibus longae pedes duo, altae semipede.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 5장3)
gremio fovet sustinet, ut et fotum gremio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7181)
Somno quam saepe gravata Deceptis vacuum manibus complexa cubile est, Atque oblita fugae quaesivit nocte maritum Nam, flamma quamvis tacitas urgente medullas, Non iuvat in toto corpus iactare cubili:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:59)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권41)

SEARCH

MENU NAVIGATION