라틴어 문장 검색

Nam et Macedoniam servitute multavit et ducem belli, deditum ab eo ad quem confugerat Thraciae regulo, in urbem in catenis reduxit, hoc quoque illi in malis suis indulgente fortuna, ut de eo populus Romanus quasi de rege vero triumpharet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM TERTIUM 5:2)
Deploratis novissime rebus triginta sex milia virorum se dediderunt, quo minus credas, duce Hasdrubale.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 16:2)
dedidissentque se, nisi suppliciorum metu voluntariam mortem praetulissent.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 11:3)
Stricti enim et in pace gladii, animadversumque in eos, qui se sponte dediderant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:4)
Quattuor milia deditorum inermium civium in Villa Publica interfici iussit:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE MARIANUM 23:7)
donec oppresso domestica fraude Sertorio, victo deditoque Perperna, ipsae quoque in Romanam fidem venere urbes Osca, Termes, Vlia, Valentia, Auxuma et in fame nihil non experta Calagurris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERTORIANUM 9:1)
Mox dedentibus se omnia ablata praeter quam potiorem omnibus habebant libertatem.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 25:2)
desine qua propter novitate exterritus ipsa expuere ex animo rationem, sed magis acri iudicio perpende, et si tibi vera videntur, dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:20)
Praeterea molli cum somno dedita membra effusumque iacet sine sensu corpus honustum, est aliud tamen in nobis quod tempore in illo multimodis agitatur et omnis accipit in se laetitiae motus et curas cordis inanis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:8)
et simul in pugnae studio quod dedita mens est, corpore relicuo pugnam caedesque petessit, nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces, nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:9)
Nec quisquam in baratrum nec Tartara deditur atra;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:18)
cur igitur mirumst, animus si cetera perdit praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:18)
ut vestigia si teneant inventa ferarum, expergefactique secuntur inania saepe cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant, donec discussis redeant erroribus ad se.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:8)
multaque sunt, nobis ex utilitate sua quae commendata manent, tutelae tradita nostrae.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 31:3)
tunc et amicitiem coeperunt iungere aventes finitimi inter se nec laedere nec violari, et pueros commendarunt muliebreque saeclum, vocibus et gestu cum balbe significarent imbecillorum esse aequum misererier omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 35:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION