라틴어 문장 검색

Verum dum ista tractarentur, Henricus opportunum tempus deligens regemque Castiliae in interius cubiculum adducens ubi nemo praeter ipsos reges aderat, manuque leniter super brachium Philippi postita vultuque nonnihil ad serium composito, ei dixit, "Rex optime, tu ad oras meas salutem reperisti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 9:14)
Certe non absimile vero est regimen Henrici (secum principem adolescentem adducentis) magis gratum futurum fuisse Hispanis quam reliquorum duorum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM DECIMUM 13:9)
verum eos ad res ipsas et rerum foedera adducimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:12)
Atque est ea quam adducimus ars (quam Interpretationem Naturae appellare consuevimus) ex genere logicae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:4)
sed eo rem deducimus, ut sensus tantum de experimento, experimentum de re judicet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 23:6)
Qui autem contrariam huic viam ingressi sunt atque nihil prorsus sciri posse asseruerunt, sive ex sophistarum veterum odio sive ex animi fluctuatione aut etiam ex quadam doctrinae copia in hanc opinionem delapsi sint, certe non contemnendas ejus rationes adduxerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 6:4)
Quin etiam aperte significamus et declaramus, eam quam nos adducimus philosophiam ad istas res admodum utilem non futuram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 9:3)
Neque etiam tradendi aut explicandi ea, quae adducimus, facilis est ratio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 70:1)
Restat vero nobis modus tradendi unus et simplex, ut homines ad ipsa particularia et eorum series et ordines adducamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 74:1)
et homines ad inanes et innumeras controversias et commenta deducunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:7)
Minus vitiosum genus est nominum substantiae alicujus, praesertim specierum infirmarum, et bene deductarum (nam notio cretae, luti, bona;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 124:2)
Sed tamen utrumque genus (licet caetera dispar) professorium erat, et ad disputationes rem deducebat, et sectas quasdam atque haereses philosophiae instituebat et propugnabat:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:10)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
ut tollatur omnis admiratio, haec quae adducimus homines hucusque latuisse et fugisse;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:3)
et posterioribus temporibus postquam Socrates philosophiam de coelo in terras deduxisset, adhuc magis invaluerit moralis philosophia, et ingenia hominum a naturali averterit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION