라틴어 문장 검색

nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 347:1)
Rhodii Peraeam - regio est continentis adversus insulam, vetustae eorum dicionis - repetebant postulabantque praesidia deduci ab Iaso et a Bargyliis et Euromensium urbe et in Hellesponto Sesto atque Abydo, et Perinthum Byzantiis in antiqui formulam iuris restitui, et liberari omnia Asiae emporia portusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 426:1)
eodem anno Antiochus rex, cum hibernasset Ephesi, omnes Asiae civitates in antiquam imperii formulam redigere est conatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 468:1)
res mihi duplicem defensionem praebet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 360:3)
enim repeti reddique per conventionem res et, si quarum turbata bello possessio sit, eas aut ex formula iuris antiqui aut ex partis utriusque commodo componi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 644:2)
urbem ne quam formulae sui iuris facerent, quae post id tempus, quo T. Quinctius traiecisset in Graeciam, aut vi capta ab Romanis esset aut voluntate in amicitiam venisset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 107:1)
mihi quaeso ita ignoscatis, patres conscripti, si longiorem orationem non cupiditas gloriandi de me, sed necessaria criminum defensio fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 623:1)
plus crimina eo die quam defensio valuisset, ni altercationem in serum perduxissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 632:1)
eiusdem formulae disceptatio de Perrhaeborum Magnetumque oppidis fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 275:1)
et Paracheloida, quae sub Athamania esset, nullo iure Thessalorum formulae factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 289:2)
de iniuriis quas ultro citroque illatas querantur quo modo inter eas gentes et Macedonas disceptetur, formulam iuris exsequendi constituendam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 301:2)
vis hanc formulam cognitionis esse ut, uter timuerit ne alter dignior videretur regno is consilium opprimendi fratris iudicetur cepisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 155:1)
utrum momento illo horae accusatorem audirem an defensionem meditarer?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 192:1)
ceterum praeoccupatis non auribus magis quam animis ab Eumene rege, omnis et defensio et deprecatio legatorum respuebatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 148:2)
Lampsacenos in sociorum formulam referre Q. Maenius praetor iussus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION