라틴어 문장 검색

hoc principium simul omenque belli ut summae rerum prosperum eventum ita haud sane incruentam ancipitisque certaminis victoriam Romanis portendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 291:1)
inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps, dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat, Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 486:2)
quae alia in aliam, instabilem per se ac male haerentem, incidentes ancipiti strage arma, viros, equos obruerunt, ut vix decem homines effugerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 310:2)
hinc Poenus, hinc Afer urguet, et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 374:2)
itaque urbe a defensoribus vasta facile potiti hostes sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 389:1)
diu pugnam ancipitem Poeni, Sardis facile vinci adsuetis, fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 548:1)
proelium erat anceps;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 606:1)
rem ad consilium cum rettulisset Fabius, aliis pro transfuga verberandus necandusque videri ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem descisset traxissetque ad defectionem Arpos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 570:1)
ancepsque proelium Romanos circumsteterat incertos in quem potissimum hostem quamve in partem conferti eruptionem facerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 498:1)
legio ibi sexta loco cessit, qua pulsa cohors Hispanorum cum tribus elephantis usque ad vallum pervasit, ruperatque mediam aciem Romanorum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra perrumperet an suis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 67:1)
paucos esse et ab suis interclusos, et quae, dum paveat Romanus, interrupta acies videatur, eam, si se utrimque in hostem vertat, ancipiti pugna medios circumventuram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 70:2)
neque aliud tempus belli fuit quo Carthaginienses Romanique pariter variis casibus immixti magis in ancipiti spe ac metu fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 511:1)
quod ubi egressus Scipio in tumulum quem Mercuri vocant animadvertit multis partibus nudata defensoribus moenia esse, omnis e castris excitos ire ad oppugnandam urbem et ferre scalas iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 630:1)
in quod adeo intenti omnium non animi solum fuere, sed etiam oculi auresque pugnantium spectantiumque et adhortantium pugnantis, ut nemo ante ab tergo senserit captam urbem quam tela in aversos inciderunt et utrimque ancipitem hostem habebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 650:1)
tunc turbatis defensoribus metu et moenia capta, et porta intus forisque pariter refringi coepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 652:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION