라틴어 문장 검색

Tam demens autem est, qui timet, quod non est passurus, quam qui timet, quod non est sensurus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 6:1)
Quam ideo timere dementis est, quia certa expectantur, dubia metuuntur !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 10:7)
Quid eo dementius, qui ea miratur, quae ad alium transferri protinus possunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 41 6:4)
Demens omnibus merito viderer, si cum saxa in munimentum murorum senes feminaeque congererent, cum iuventus intra portas armata signum eruptionis expectaret aut posceret, cum hostilia in portis tela vibrarent et ipsum solum suffossionibus et cuniculis tremeret, sederem otiosus et eiusmodi quaestiunculas ponens:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 8:1)
Atqui aeque licet tibi demens videar, si istis inpendero operam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 9:1)
Non sum tam demens, ut aegrotare cupiam;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 4:5)
Scopulum esse illum putamus dementissimi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:1)
Quid autem dementius quam angi futuris nec se tormento reservare, sed arcessere sibi miserias et admovere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 33:4)
Istuc dementis alienatique, non fortis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 24:9)
" At enim dementem puto, qui mala imminentia non extimescit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 25:3)
hinc monstra effera et humano cruore gaudentia, hinc insidiosa blandimenta aurium, hinc naufragia et tot varietates malorum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 7:5)
monstra potius, quomodo inter adversa non emittam flebilem vocem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 9:5)
Quid autem dementius quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:3)
Quid timoris dementissimi pactio ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 13:3)
" Homo demens, optas rem tuam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 23:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION