라틴어 문장 검색

in eum campum via alia per cavam rupem Romani demisso agmine cum ad alias angustias protinus pergerent, saeptas deiectu arborum saxorumque ingentium obiacente mole invenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 22:1)
profecti legati ad Fabium cum senatus consultum tradidissent adiecissentque orationem convenientem mandatis, consul demissis in terram oculis tacitus ab incertis quidnam acturus esset legatis recessit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 545:1)
en umquam fando audistis patricios primo esse factos non de caelo demissos sed qui patrem ciere possent, id est nihil ultra quam ingenuos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 99:2)
deinde iam non pro moenibus modo atque turri tela micare, sed ad erumpendum etiam in stationes operaque hostium animus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 68:2)
tum vero ingenti sono caelum strepere et inter horrendos fragores micare ignes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 618:1)
qua minime densae micabant flammae, velut tutissimum iter, petentes summa montium iuga, tamen in quosdam boves palatos a suis gregibus inciderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 201:2)
magna ex parte caesis aliis, aliis circumspectantibus fugam Fabiana se acies repente velut caelo demissa ad auxilium ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 356:1)
inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 680:2)
inde in Pupiniam exercitu demisso octo milia passuum ab Roma posuit castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 127:2)
Philippus maturandi itineris causa, post imbrem nubibus in terram demissis nihil deterritus, signa ferri iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 68:1)
multi proxima nocte funibus per murum demissi ad Romanos perfugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 290:2)
Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 514:2)
quinque tantum Rhodiae naves cum duabus Cois effugerunt terrore flammae micantis via sibi inter confertas naves facta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 126:1)
ad quorum conspectum constitere prima signa, totoque agmine pavor et trepidatio erat et pro se quisque quidnam futurum esset cogitare, si in valles subiectas rupibus agmen foret demissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 19:2)
matronas Baccharum habitu crinibus sparsis cum ardentibus facibus decurrere ad Tiberim, demissasque in aquam faces, quia vivum sulpur cum calce insit, integra flamma efferre.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION