라틴어 문장 검색

genae deinde ab inferiore parte tutantur subiectae leviterque eminentes;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 143:4)
Atque etiam subiciunt se homines imperio alterius et potestati de causis pluribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 28:3)
Sic par est agere cum civibus, non, ut bis iam vidimus, hastam in foro ponere et bona civium voci subicere praeconis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 109:2)
partes autem sunt, quae generibus eis, ex quibus manant, subiciuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 189:3)
tum, qui scelus fraudemque nocentis possit dicendo subicere odio civium supplicioque constringere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:3)
Sin ab eo, quod rem attingit, plures sunt argumentorum sedes ac loci, nam et coniuncta quaeremus et genera et partis generibus subiectas et similitudines et dissimilitudines et contraria et consequentia et consentanea et quasi praecurrentia et repugnantia et causas rerum vestigabimus et ea, quae ex causis orta sint, et maiora, paria, minora quaeremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 166:1)
Huic generi subiectae sunt cohorta- tiones, obiurgationes, consolationes, miserationes omnisque ad omnem animi motum et impulsio et, si ita res feret, mitigatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 118:2)
Et quoniam semper is qui defendit non solum re- sistat oportet aliquo certo statu aut infitiando aut definiendo aut aequitate opponenda, sed etiam rationem subiciat recusationis suae, primus ille status rationem habet iniqui criminis ipsam negationem infitiationemque facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 29장 2:2)
Atque eius modi quiddam etiam bello illo maximo, quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt, Pericles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent repente Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse civis suos dicitur, id quod ipse ab Anaxagora, cuius auditor fuerat, acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subiecisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 41:1)
tum equidem in senecta hoc deputo miserrimum, sentire ea aetate eumpse esse odiosum alteri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 33:5)
Proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus, s sapientia munitum pectus egregie gerat Teque regno expellat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 67:3)
Quodsi nec earum rerum, quae subiectae sensibus sunt, ulla divinatio est nec earum, quae artibus continentur, nec earum, quae in philosophia disseruntur, nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum sit, nihil prorsus intellego;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 16:1)
Et quidem, cur sic opinetur, rationem subicit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 154:11)
proin vide ne, quem tu esse hebetem deputes aeque ac pecus, is sapientia munitum pectus egregie gerat teque regno expellat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 67:4)
quodsi nec earum rerum, quae subiectae sensibus sunt, ulla divinatio est nec earum, quae artibus continentur, nec earum, quae in philosophia disseruntur, nec earum, quae in re publica versantur, quarum rerum sit, nihil prorsus intellego;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION