라틴어 문장 검색

Sed ne hoc ipsud tibi iactantiam generet, quod saeculi iactantiam contempsisti, ne cogitatio tacita subrepat, ut quia in auratis vestibus placere desisti, placere coneris in sordibus et, quando in conventu fratrum veneris vel sororum, humili sedeas scabello, te causeris indignam, vocem ex industria quasi confecta ieiuniis tenues et deficientis imitata gressum umeris innitaris alterius.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 21:34)
Quos obsecro, quiescant et desinant maledicere;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:3)
Quem corpore non valemus, recordatione teneamus et, cum quo loqui non possumus, de eo numquam loqui desinamus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 19:16)
Tu vero, filia - iam enim desino ad matrem loqui, quam forsitan aetas et inbecillitas ac solitudo excusabilem faciunt - tu, inquam, filia, eius domum angustam iudicas, cuius non tibi fuit venter angustus?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 3:1)
esto, desisti nempe nec ultra fovisti errorem, breve sit quod turpiter audes;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII64)
Conpulsus ad ultimos metus ab incepto non destitit, et de sua urbe sollicitus Capuam tamen non omisit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 43:2)
NIHILO minus Apuleius Saturninus Gracchanas adserere leges non destitit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 1:1)
Nec ideo socii promissa Drusi a populo Romano reposcere armis desierunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 9:3)
Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 11:2)
"vipera sibilare desisti."
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 17:4)
SUB occasu pacata erat fere omnis Hispania, nisi quam Pyrenaei desinentis scopulis inhaerentem citerior adluebat Oceanus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 1:1)
desine qua propter novitate exterritus ipsa expuere ex animo rationem, sed magis acri iudicio perpende, et si tibi vera videntur, dede manus, aut, si falsum est, accingere contra.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 23:20)
sic alid ex alio numquam desistet oriri vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:22)
atria versari et circum cursare columnae usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi desierunt verti, vix ut iam credere possint non supra sese ruere omnia tecta minari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 14:11)
et qui cumque dies multos ex ordine ludis adsiduas dederunt operas, plerumque videmus, cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, relicuas tamen esse vias in mente patentis, qua possint eadem rerum simulacra venire;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION