라틴어 문장 검색

De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior - est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur - aut ne deterruisset alios a studiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:2)
quamquam te quidem video minime esse deterritum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 33:3)
nam nec vir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 92:2)
videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 66:4)
cum vero paulum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:5)
At enim praetorem, Sophocle, decet non solum manus, sed etiam oculos abstinentes habere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:5)
Omnes enim immemorem beneficii oderunt eamque iniuriam in deterrenda liberalitate sibi etiam fieri eumque, qui faciat, communem hostem tenuiorum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:4)
Laudat Africanum Panaetius, quod fuerit abstinens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:1)
Quotus enirn quisque reperietur, qui impunitate et ignoratione omnium proposita abstinere possit iniuria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 90:4)
Neque haec in eam sententiam disputo, ut homines adulescentis, si quid naturale forte non habeant, omnino a dicendi studio deterream:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 117:1)
nec magis ad eos deterrendos, qui non possent, quam ad vos, qui possetis, exacuendos accommodavi orationem meam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 131:4)
et docemur non infinitis concertationumque plenis disputationibus, sed auctoritate nutuque legum domitas habere libidines, coercere omnis cupiditates, nostra tueri, ab alienis mentis, oculos, manus abstinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 194:1)
Illud vero fuit horribile, quod me hercule vereor ne maiorem vim ad deterrendum habuerit quam ad cohortandum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 258:1)
erantque multi qui, quamquam non ita se rem habere arbitrarentur, tamen, quo facilius nos incensos studio discendi a doctrina deterrerent, libenter id, quod dixi, de illis oratoribus praedicarent, ut, si homines non eruditi summam essent prudentiam atque incredibilem eloquentiam consecuti, inanis omnis noster esse labor et stultum in nobis erudiendis patris nostri, optimi ac prudentissimi viri, studium videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 1:3)
Nam, quod addidisti tertium, vos esse eos, qui vitam insuavem sine his studiis putaretis, id me non modo non hortatur ad disputandum, sed etiam deterret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 25:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION