라틴어 문장 검색

quamvis spernat voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod videatur ei summum bonum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:15)
constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem illum esse, quem magnanimum et fortem virum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 61:3)
itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive, quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit omnibus ad deterrendum adhibenda oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 62:2)
haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:3)
etenim si naturalis amor esset, et amarent omnes et semper amarent et idem amarent, neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 76:5)
Nil spernat auris, nec tamen credat statim.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta23)
Huius respectu fabulae deterritus Periculosum semper vitavi lucrum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Asinus et porcellus.4)
Tali consilio est a fuga deterritus.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Aesopus et servus profugus: Non esse malo addendum malum.15)
In his me multa sollicitant, aliqua nec minora deterrent.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 1:3)
Proinde non paenitet me consuetudinis meae quam utilissimam experior, adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 14:1)
Id vero deerat, ut cum Pallante auctoritate publica ageretur, Pallas rogaretur ut senatui cederet, ut illi superbissimae abstinentiae Caesar ipse patronus, ipse advocaretur, ne sestertium centies quinquagies sperneret.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 9:1)
Sprevit, quod solum potuit tantis opibus publice oblatis arrogantius facere, quam si accepisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 9:2)
Ne me sperne, precor, tantum, Troiana propago;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 636)
"spernebant generos inopes vicinia dives, et male credebar sanguinis auctor ego."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권95)
protinus invadunt Numidae sine vindice regnum, et potitur capta Maurus Iarba domo, seque memor spretum,
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권358)

SEARCH

MENU NAVIGATION