라틴어 문장 검색

miserat amicitiam ac foedus memoraturos, et cupere novari dextras, daturumque honori Germanici ut ripam Euphratis accederet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 58장2)
' iuravere amici dextram morientis contingentes spiritum ante quam ultionem amissuros.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 71장12)
congressique primo cunctanter, dein complexi dextras apud altaria deum pepigere fraudem inimicorum ulcisci atque ipsi inter se concedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장6)
At Eunones claritudine viri, mutatione rerum et prece haud degeneri permotus, adlevat supplicem laudatque quod gentem Aorsorum, quod suam dextram petendae veniae delegerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장1)
At qui dextris et propioribus compendiis ierant, obvio hosti et aciem auso plus cladis faciunt, et praeda famaque onusti ad montem Taunum revertuntur, ubi Pomponius cum legionibus opperiebatur, si Chatti cupidine ulciscendi casum pugnae praeberent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 28장1)
nec cunctatus Corbulo, sed pedes uterque dexteras miscuere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장9)
alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua ipsius advolvi et dextram osculis fatigare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장2)
et quia venae quamquam interruptae parum sanguinis effundebant, hactenus manu servi usus ut immotum pugionem extolleret, adpressit dextram eius iuguloque occurrit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 15장6)
locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 17장 1:3)
duriora genti corpora, stricti artus, minax vultus et maior animi vigor.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 30장 2:1)
ibi tres et viginti speculatores consalutatum imperatorem ac paucitate salutantium trepidum et sellae festinanter impositum strictis mucronibus rapiunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 27장4)
centurio is praetoriae cohortis, a Galba custodiae Pisonis additus, stricto pugione occurrens armatis et scelus exprobrans ac modo manu modo voce vertendo in se percussores quamquam vulnerato Pisoni effugium dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장2)
Macer ad exitium poscebatur, iamque vulneratum eminus lancea strictis gladiis invaserant, cum intercursu tribunorum centurionumque protegitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 36장2)
ea strictis mucronibus redire pulsos et pugnam resumere coegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장7)
opposuit sinum Antonius stricto ferro, aut militum se manibus aut suis moriturum obtestans, ut quemque notum et aliquo militari decore insignem aspexerat, ad ferendam opem nomine ciens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION